Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1375 I 21
Signature: 1375 I 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Jänner 1375, o. AO.
Der Pfarrer Wenzel in Černitz bekennt sich zum Gehorsam gegen den Spruch des Schiedsgerichtes, welches mit der Entscheidung des Streites zwischen ihm und dem Kloster Goldenkron wegen bezeichneter drei Felder betraut worden, und erklärt, dass das Kloster ihn nur gutwillig auf Lebenszeit bei jenen Grundstücken belasse.Source Regest: PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 147, Nr. 80
x
In nomine domini amen. Ego Wenczeslaus plebanus ecclesiae in Czrncz cupiens, ne res gesta actaque hominum una cum defluxu temporis elabantur, protestor praesentia per scripta tam praesentibus quam futuris, quod dum diversis vexationibus moverer atque incomodis inpeterer (sic) ab honorabili et religioso viro domino Gerhardo abbate suoque Hermanno priore et Hermanno subpriore simul et Gerhardo seniore toto atque conventu monasterii Sanctae Coronae ordinis Cisterciensis dyocessisque (sic) Pragensis pro agris videlicet pro agro inter viam quae ducit in Praynstan, et aliam viam quae ducit in Sztekrz, ipsis viis contigue adhaerenti, et pro agro inter pratum ecclesiae meae supravium et metas agrorum curiae dicti monasterii in Czrncz situato, item pro agro inter agros villae Moyny et versus silvam Huzny nuncupatam dicti monasterii situato1, quos quidem agros et taliter descriptos praelibatus domi(n)us Gerhardus abbas totus atque suus conventus prout praescribebantur, probare conabantur, ipsos fore monasterii penitus et monasterio debere. Longis igitur disceptationibus sic inter nos fluctuantibus providimus comodo pacis deservire parte ex utraque eligentes nobis viros discretos atque maturos, dominum Hostislaum decanum Dudlebensem plebanum in Crumpnaw, dominum Nicolaum plebanum in Priedol, dominum Johannem praedicatorem Theuthunicorum similiter in Crumpnaw nec non discretum virum Swathomirum clientem de Brzyezy iudices et arbitros nobis vigorosos, quibus dedimus praesentibus litteris parte ex utraque plenariae potestatis auctoritatem de alto et basso inter nos et materiam litis nostrae vim decernendi, sententiandi et sententiam pronunctiandi, ex quorum quidem virorum honorabilium prout praescribuntur, arbitrorum nostrorum sententiae pronunctiatione, quam in nos grate atque firme suscepimus promittentes, eidem pronunctiationi sine dolo obedire parte ex utraque. Ego Wenczeslaus praescriptus plebanus ecclesiae in Czrncz supplicavi humiliter et obnixe praefato honorabili atque religioso viro domino Gerhardo abbati totoque (sic, totique) eius conventui monasterii Sanctae Coronae prout praescribuntur, quatenus ipsi praescriptos agros liberum atque quietum me sinerent usque ad dies vitae meae extremos gratiose possidere iuxta formam possessionis meorum praedecessorum, qui dum ita petivissem, saepenominatus domi(n)us . Gerhardus abbas suusque totus conventus nominibus et locis quibus saepius praescribuntur, aures praebuerunt benivolas atque gratiosas, idipsum michi benivole condonantes. Ut igitur haec omnia et singula quae praescripta sunt, acta et donata (sic, ordinata) innotescant et firma sint etiam aput post futuros, ego Wenczeslaus saepe praelibatus plebanus ecclesiae in Czrncz una cum Hostislao decano Dudlebensi plebano in Crumpnaw et cum Nicolao plebano ecclesiae in Pryedol omnibus sic praescriptis, quos ad hoc specialiter requisivi et vocavi, nostris sigillis appensis de nostra certa scientia iussimus praesentia communire (sic). Datum et actum anno domini millesimo trecentessimo (sic) septuagesimo quinto, duodecimo Kallendas (sic) mensis Februarii.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 147-149
Notes:
1 Dieses dritte Feldstück ist in der vorhergehenden Urkunde weggelassen. Wegen des Waldes Huzny vergl. S. 56, 2. Anmerk.
Places
- o. AO.
Národní archiv, Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1375 I 21, in: Monasterium.net, URL </mom/CZ-NA/AZK%7CKoruna/1375_I_21/charter>, accessed at 2024-11-17+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success