Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 999
Signature: 999
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. únor 1315, Zlatá Koruna
Bavor z Bavorova daruje zlatokorunskému klášteru Svince a další vsi.Source Regest:
Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961
Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961
Current repository:
Národní archiv Praha
Národní archiv Praha
1 pečeť přivěšená na hedvábných nitích
Material: pergamen
In nomine domini amen1. Cum omnis homo cuiuscumque conditionis existat, conditori omnium pro universis donis ac beneficiis sibi collatis gratiarum actiones incessanter et devotissime reddere teneatur, per amplius tamen atque perfectius ad huiusmodi debitum illi valentius sunt astricti, quibus omnipotens deus rex temporalium habundantiam ministraverit, et quos insuper generositatis titulis atque mundi huius honoribus magnifice decoravit. Huius igitur considerationis respectu nos Bawarus tertius de Bawarow2 volentes divinae munificenmunificentiae in alicuius obsequii exhibitione aliqualiter respondere, ut in extremo iudicio ante metuendi conspectum iudicis valeamus gratiam et misericordiam invenire in auxilio oportuno, post divisionem paternarum possessionum factam inter nos et fratres nostros dominum Nycolaum de Blatna3 et dominum Wilhelmum de Strakonitz donatione libera et sollempni de parte hereditatum, quae ad nostrum dominium in praefatae divisionis distributione rite et ordinarie devenerunt, damus atque conferimus in praesenti venerabilibus ac religiosis viris abbati atque conventui monasterii Sanctae Coronae Cysterciensis ordinis nunc et in perpetuum ibidem domino servituris villas nostras wlgariter dictas Zwyneitz cum quatuor araturis ibidem, nec non Xsydel cum nemore dicto Zussux adiacente, Moyn, Zaltitz, Zchirnitz4 cum jurepatronatus ecclesiae villae eiusdem, cum omnibus agris, cultis et incultis, nemoribus, silvis, montibus atque vallibus nec non et pratis, cum rivis et piscationibus, aurifodinis5, insuper cum omni iure quo nos possedimus ipsa bona, tenore huius privilegii confirmantes, et hoc ad notitiam hominum tam praesentis aetatis quam futurae cupimus pervenire, quod etiam ad maiorem huius nostrae collationis evidentiam fecimus ad tabulam terrae6 in civitate Pragensi litteraliter annotari. Praeterea ut eo efficacius atque diligentius in praefato monasterio nostrae animae memoria iugiter habeatur, ferventissimo animi nostri desiderio in eodem monasterio, cum domino iubente carnis debitum exsolverimus, eligimus sepulturam. Ceterum ne aliquis successorum vel liberorum seu fratrum vel consanguineorum nostrorum huius nostrae donationis, ordinationis seu collationis confirmationem valeat aliqualiter in posterum violare, praesens privilegium praedicto monasterio dedimus sigilli nostri maioris munimine roboratum. Et ne apud futuros fratres eiusdem loci per oblivionis nubilum seu per incuriam animae nostrae memoria aliquatenus negligatur, ea quae reverendus vir dominus Theodericus abbas insuper et conventus loci eiusdem fide data pro remedio animae nostrae facere promiserunt, praesenti privilegio curavimus inserere evidentius et expresse. Promiserunt namque praedictus dictus (sic) abbas et conventus nobis tunc, quod ante altare sancti Johannis apostoli et ewangelistae in ecclesia eiusdem monasterii die noctuque deberet ardere lampas sive lumen usque in finem seculi ab hac die. Item promiserunt quod iuxta sepulcrum nostrum post obitum nostrum die noctuque ardere debeat cereus seu candela. Item promiserunt nobis, quod in die anniversario obitus nostri deberet agi in conventu animae nostrae memoria plenarie sicut fieri solet per ordinem Cysterciensem singulis annis in domibus universis pro fundatoribus ordinis saepedicti. Postremo promiserunt, quod post obitum nostrum usque in finem seculi diebus singulis missa una pro defunctis pro animae nostrae remedio debeat dici, et haec missa a singulis sacerdotibus huius domus septimanatim per ordinem persolvetur, sicut aliae missae tenentur, quae a quolibet sacerdote per integram ebdomadam in ordine persolvuntur. Actum et datum in Sancta Corona anno domini millesimo CCCmo XVo, in purificatione beatae Mariae virginis gloriosae.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 53-57
Language:
Places
- Zlatá Koruna
Národní archiv, Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 999, in: Monasterium.net, URL </mom/CZ-NA/AZK%7CKoruna/999/charter>, accessed at 2024-12-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success