Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1044
Signature: 1044
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. říjen 1479, Praha
Vladislav Jagellonský, král český atd., potvrzuje zlatokorunskému klášteru listiny, práva a statky, darované mu českými panovníky, a povoluje mu vyplácet zastavené zboží.Source Regest: Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961
Current repository:
Národní archiv Praha
Národní archiv Praha
1 pečeť přivěšená na šňůrceMaterial: pergamen
Wladislaus dei gratia Bohemiae rex, Moraviae marchio, Lucemburgensis et Slesiae dux ac Lusatiae marchio etc. ad perpetuam rei memoriam! Sacer Cisterciensis ordinis fratrum coetus purus et inmaculatus regia benignitate est protegendus ac muniendus; hi enim fratres in suis coenobiis sub regulari disciplina degentes, abdicati huius seculi fluctuantis voluptatibus et eius contemptis illecebris vitam virtutum, quae non caduca et transitoria sed aeterna praemia in illa coelesti patria policetur (!), delegerunt, quo pro nobis omniumque fidelium salute deum ex alto liberius deprecentur. Sane pro parte honorabilis Nicolai abbatis et totius conventus monasterii Sanctae Coronae ordinis Cisterciensis Pragensis diocesis devotorum nostrorum dilectorum est nobis humiliter supplicatum, quatenus omnes et singulas litteras, gratias, libertates, donationes concessiones, bona, possessiones, privilegia quoque et iura universa, quas et quae olim Serenissimi Romanorum et Bohemiae reges, antecessores nostri eidem monasterio Sanctae Coronae et suo conventui dederunt, contulerunt et concesserunt, ipsis approbare, ratificare, innovare et confirmare dignaremur. Nos igitur Wladislaus rex, qui sacris deo dicatis locis plurimum afficimur, cupientes beneficio nostro regio gratias ipsis non modo firmare verum pro viribus augere, votis iam dictis gratiose annuimus: quapropter non per errorem aut improvide sed animo deliberato cum sano consilio procerum et aliorum nostrorum fidelium, ex certa nostra scientia auctoritate regia omnes supradictas litteras, gratias, libertates, donationes, concessiones, iura, privilegia, bona quoque universa et possessiones, quas et quae olim Serenissimi Romanorum et Bohemiae reges signanter Ottagarus fundator eiusdem monasterii Sanctae Coronae, Johannes, Karolus, Wenceslaus, ceteri quoque quicunque reges et principes sibi et conventui dederunt, concesserunt et contulerunt, eisdem abbati et suo conventui praesentibus et futuris approbamus, ratificamus, innovamus et gratiosius confirmamus in omnibus dictorum privilegiorum punctis, clausulis, articulis et sententiis taliter ac si omnia huiusmodi privilegia ipsius monasterii his litteris nostris expresse de verbo ad verbum essent inserta, decernentes omnia huiusmodi privilegia obtinere debere perpetue firmum et validum robur. Et ut praefatum monasterium Sanctae Coronae ulteriorem gratiam regiam sentiant (sic, sentiat), nominato Nicolaio abbati et suo conventui praesentibus et futuris eadem auctoritate regia damus plenam potestatem et auctoritatem, bona quaecumque et res sui monasterii, cuicumque vel quibuscumque personis obligata seu inscripta sunt, quocumque nomine censeantur, reluendi et redimendi. Nolumus etiam, ut ipsa quaecunque bona illius monasterii Sanctae Coronae per nos aut successores nostros ulterius cuipiam inscribantur, pignorentur, locentur aut obligentur. Si quid autem in contrarium huius contingeret sive importunitate petentium sive quocumque casu, illud exnunc prout extunc cassamus, irritamus, destruimus, et ad nichilum redigimus. Mandamus igitur omnibus subditis nostris, cuiuscumque status et conditionis existant, qui bona et res iam dicti monasterii inscripta obtinent, quatenus nominato abbati et suo conventui pro tempore existentibus aut his, quibus vices suas commiserint, volentibus ipsa bona et res sui monasterii redimere et reluere, semota omni contradictione reddant et restituant. Jubemus etiam omnibus, qui bona et res eiusdem monasterii Sanctae Coronae sine inscriptione possident et iniuste occupant, quatenus per praefatos abbatem et conventum, dum requisiti fuerint eas sine renitentia et dilatione et absque omni exolutione (sic) integre libereque dimittant, et pro praedictis abbate et conventu recipientibus eadem bona et res assignent sub poena indignationis nostrae regiae nostrorumve successorum. In quorum fidem, robur et testimonium praesentes litteras nostras fieri et sigilli nostri regalis appensione iussimus communiri. Datum Pragae die decima mensis Octobris, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, regni nostri anno nono.||
Auf dem Umbug links: Ad mandatum domini regis magister Nicolaus de Ledecz prothonotarius et canonicus Wyssegradensis.||
Auf der Rückseite: Registrata.
Auf dem Umbug links: Ad mandatum domini regis magister Nicolaus de Ledecz prothonotarius et canonicus Wyssegradensis.||
Auf der Rückseite: Registrata.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 528-530
Language:
Places
- Praha
Národní archiv, Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1044, in: Monasterium.net, URL </mom/CZ-NA/AZK%7CKoruna/1044/charter>, accessed at 2024-11-17+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success