useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) 1404 X 04
Fonds > CZ-NA > AZK > 1404_X_04
Signature: 1404 X 04
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Oktober 1404, o. AO.
Niclas von Wranyn stellt den Convent zu Goldenkron hinsichtlich jenes Geldbetrages sicher, welchen er von demselben zum Ankauf der Güter des Gamareth in Mirkowitz empfangen.
Source Regest: PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 337, Nr. 141
 

cop.
Nach einem Copialbnch, bestehend ans 17 losen Blättern und dem 17. Jahrhundert angehörig, im Stiftsarchive zu Hohenfurt, fol. ll b, N. 52.

    x
    Ego Mixiko dictus de Vranian notum facio per praesentes et recognosco, quod religiosi et honesti viri prior et conventus monasterii Sanctae Coronae ordinis Cisterciensis Pragensis dioecesis de licentia domini abbatis sui et consensu sexaginta (unam sexagenas) grossorum Pragensium quae ad eorum pittantiama pertinent, pro emendis curia et bonis de Camereth, quae in villa Mirkowitz sunt situata, prout in littera desuper ab ipso mihi data plenius continetur, in prompta pecunia mihi accommodaverunt, tali quidem conditione mediante, quod praefatam eis pecuniam ex integro debeo persolvere ac teneor infra spatium a data praesentium annorum duorum pro certiore cautione seu maiori certificatione, ne intervenire quicquam valeat, per quod ipsa sua pecunia possit defraudari. Praefatam litteram ab ipso Cammareto datam ac nomine meo conscriptam de certa scientia et bona voluntate eorumb tradidi potestatic, ut si forte pecuniam ipsorum eis infra praedictorum duorum annorum spatium non persolvero, extuncd supradicta bona contradictionee mea qualicunque non obstante tam diu possideant et teneant ac pleno iure eis utantur, quousque ipsis de pecunia sua per me plenarie fuerit satisfactum. Si vero domino volente debitum carnis interim exsolvere me contigerit, si quis tunc iure propinquitatis seu quocunque alio iure, modo vel nomine bona suprascripta temptaverit impetere seu voluerit habere, hie primitus praenominatas sexaginta unam sexagenas (sine) ulla penitus contradictione nec excusatione seu adinventione qualicunque patrocinium vel auxilium praestantef nec ferente totaliter persolvere tenebitur et expedire. In testimonium harum et robur sigillum meum praesentibus feci appendi, supplicavique strenuis ac discretis viris Smyloni de Krzemza, nec non et Przibikoni de Chlum1, ut et ipsi sua sigilla in recognitionem earundem apponere dignarentur, quod et benivole fecerunt. Datum anno (domini) M.CCCC. quarto, in die sancti Francisci confessoris.
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 337-338


    Notes
    1 Ueber die Familie, welcher diese beiden Männer angehörten, ist bei N. XXXII nachzulesen.
    a quittantiam in der Vorlage
    b meorum
    c potestatem
    d quod tunc
    e condictione
    f prante.
    Places
    • o. AO.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.