Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 250, S. 527
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Ego G er ardue ecclesie b. sy* meoniß prepositus. totusque eiusdem loci conuentus omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Quum breues sunt dies hominis quibus militât super terram et fragilis memoria, expedit vt que digna memoria aguntur ne obliuio vel jgnorantia que mater est erroris ea ualeat obfuscare. vt per scripturas ad posterorum noticiam transmittantur ueterum sagacitas vtüiter adinuenit. No- uerint ergo uniuersi fidèles tarn presentes quam futuri quod warnerus custos ecclesie b. symeonis ob remedium anime sue et sibi coniunetorum eidem ec clesie pia donatione ad predium comparandum .XXVII. marcas contulit. Or- dinans vt indc singulis annis festum conuersionis s. Pauli ap. in ecclesia pre- dicta solempniter celebretur. et in prima uespera propinatio fiat, et in ipso die quiuis fratrum .IUI. denarios reeipiat. et dimidium sextarium uini clau- stralis mensure, ministerialis .1. den. et staupum uini. Postmodum autem communi et utiliori consilio nos fratres predictum argentum collocantes in monte apud limene expensis eiusdem argenti .XVIII. marcis uineam utilem exeoli feeimus. et .Villi, marcas que supererant de predicto argento ad ui- neas quasdam comparandas in graca et domum edificandam assignauimus. Statuentes vt pretaxata solempnitas vt dictum est celebretur. et de communi
294
comparatorum elemosina fratribus vt statutum est dispcnsetur. Si quis au- tem hanc donationem et Ordinationen! ausu temerario perturbare attempta- uerit odium dei ct b. symconis incurrat.
2lue bcm Original im фг. =2lra). ©iegeí festen.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 250, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/0298dc0b-9bc6-44e2-9abe-0fcde2f64abe/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success