Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 99, S. 372
Nos Conradvs doi gratia comes palatinus rem omnibus et singulis, ad quos presentes littere peruenerint cupimus esse notum. quod cum curtís et bona monasterii s. Chrietofferi in lieuengirsburgk apud uillas nostras Diebach
139
et Mannenbach sita de manu illustris Bertholdi comitis fundatoris dictî mo- nasterii ad ipsum monasterium dinoscuntur iure libérrimo deuoluta. immo etiam iure pleno sibi saluo. tam in aquis et pascuis. quam in uiis et inuiis. siluis et nemoribus uillarum nostrarum prcdictarum. quoad omnes usus Cur tis et bonorum eorundem religiosi uiri prepositus et conuentus monasterii prefati curtem ipsam et bona contribution! annue precarie uniuersitati dicta- ruin uillarum nostrarum ab antiquo imposîte ad alleuiandum eis onus huius- modi per hoc non solum dicte uniuersitati sed nobis et nostris heredibus complaceré sperantee sub certa summa quatuor marca rum denariorum uoluntate spontanea submiserunt tali condicione, quod si quid de curte et bonis hiis alienari contigerit in futurum, si fuerit in ualore unîus maree duos denarios portabit dicte precarie ab huiusmodi alienati possessore, quoeun- que in antea existente siue nobilis siue alterius conditionis extiterit ammodo persoluendos. curti uero et bonis predictis de summa quatuor marcarum pre- fatarum in perpetuum defalcandos. eodem modo de reliquis que alienari con tigerit obseruando proportionnliter. nec non duobus denariis Treuerensibvs uel altera moneta equiualente pro tempore computandis pro denario quolibet de predictis. Nos autem comes palatinvs prefatus considerantes in premissis dictorum religiosorum affectuosam circa nostra et noströrum beneplacita uoluntatem et precipuo fauorem monasteriis impensum deo fore acceptabilem intuentes. ipsum monasterium cum omnibus suis in nostram et heredum nos- trorum protectionem perpetuam assumpsimus bona fide. Veruntamen quam- is itftque nos et nostrt heredes nostrique et eorum officiati ac tota universi- tas terre nostre dictum monasterium in personis et rebus debeamus de cetero fidèliter defensare. uniuersitas tamen uillarum EHepach et Manninback predic- tarum ratione contributionis prenótate dabit ad hoc et maxime ad conscrua- tîoncm iuris et libertatis curtis et bonorum prefarorum operam pre aliis ani- plïorem etiam contra omnem hominem dictis iuri et libertati contrarium fa- cientem. ad quod se dicta uniuersitas sponte aetringit pro se et suis Sucees- eoribus omnibus fide corporali dictis religiosis loco iuramenti prestita coram nobis, dicta enim curtis et bona in omnibus aliis prêter contributionem me- moratam libera sunt penitus et exempta, ita quod etiam nobis et nostris he redibus nec non dictar um uillarum Diepach et Manninbach uniuersitati. ex cepta duntaxat contributione eadem. nichil iuris seu potestatis cuiuscumque competit in eisdem ac in eorum incrementis. emoluments et prouentibus uniuersis nec non in dicte curtis incolinis. familia, iumentis. uecturis. hospi- lationibus ac rebus aliis quibuscunque. Ne igitur iuri et libertati huius modi per aliquem mortalium in posterum aliqualiter derogetUr. dictam cur tem et bona in nostre et heredum noströrum protectionis et pacis gratiam reeepimus specialem, dan tes eisdem religiosis presentes litteras super iure et libértate predictis ac super omnibus premissis nostri sigilli appensione firmiter roboratas. Acta sunt hec presentibus una cum spectabili comitissa palatina Irmindrude nostra coniuge legitima testibus subnotatis. Henrico dapifero nostro. Henrico de Diklce. Dudone de Lorch. Friderico de Kerebergk. ecclesiastico de Bacharaco. ecclesiastico de Diepach et aliis quampluribus
140
fide dignis. Datum anno domini .M.C.XC. Kalendis Aprilis in castro nostro
S tale к in, . , •!
Unbtglaubiflte Slbférift aut bon XVIII. %аЩ. im $r-=«v*.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 99, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/061c625b-dcf7-45f3-87da-cb7bbbe13c48/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success