Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 98, S. 370
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Johannes dei gratia ecclesie beati Petri Treuerensis mai or decanus cum reliquis personis. et uniuersus eiusdem ecclesie conuentus. omnibus Christi fidelibus tam futuris quam pre sentibus salutem in domino, notum esse cupimus omnium fidelium uniuersi- tati. quod quidem fidelis laicus Wezelo nomine una cum deuotissima uxore sua Drûtwine in spe retributionis eterne et ad salutem tam precedentium pa- rentum suorum quam subsequentium heredum capellam sancti Abrunculi a domino Alberone uenerabili Trmirorum archiepiscopo postea consecratam. que est ad parietes ecclesie beati Petri suis propriis expensis construxerunt. et que ad peragendum illuc iugiter diuinum officium preuenti morte unius plene ordinauerant filiis suis ad implendum relinquerunt. Cumque successu temporis inter decanum ecclesie nostre et filios prefatorum fidelium Wetzelo- nem uidelicet cellerarium ecclesie s. Symeonis et fratrem eius Lodoicum die
137
tum aditwatum de suostituendo illic sacerdote questio cepisset oriri. dicente de cano sacerdotem sine electione alicuius a se illic instituendum forc. illis uero econ- trario dicentibus inuestituram quidem ad ipsum pertinere. nullum autem absque electione eorum et representatione inuestiri deberé. Tandem mediantibus perso- nis ecclesie nostre aliorumque fidelium et prudentum consilio. sublato questionis totius scrupulo perempniter institutum est. ut prefati fratres Wezelo et Lu- doicus quamdiu uixerint et post mortem eorum in perpetuum duo semper maiores natu unus clericus et alter laicus de illius generis parentela et pro- ximiores ius eligendi sacerdotem ad illam capellam habeant. Decanus uero nullum alium nisi quem ipsi elegerint et presentauerint. si tarnen ydoneum et dignam personam obtulerint inuestire debet et sie illorum crit eligere. sie ad decanum spectabit personam si digna uel ydonea sit examinare. Àd hec prouida et communi ordinatione eternaliter statutum est. ut sacerdos taliter institutus pro redditibus ill i Capelle assignatis non solum Capelle quemadmo- dum ordinatum est debitum ministret. id exhibeat. missam uidelicet pro de- funetis cottidie dum licet illic celebrando, sed etiam sub obedientia decani existens tamquam unus canonicorum chorum ex debito frequentet et in choro loco vicarii deeeruiat. Quod si sacerdos in seruicio Capelle uel chori negli- gens fuerit. et tercio aut sepias а decano correptus negligentiam non emen- dauerit. licitum erit biis qui ius eligendi habuerint alium eligere quem de canus priore amoto inuestiet. Igitur prefati duo fratres Wezelo et Ludoicus inita cum decano et fratribus capituli tali compositione ad inperfectum patris ac matris filiali affectione respicientes. et quod morte prcueniente illis adim- pjere negatum est. optato et felici fine consummantes allodium suum. duas scilicet uineas in Rathega Capelle prius assignâtes contulerunt. de quibus -XV. eolidi sacerdoti. tres suo Scolari, quem sibi ad celebrationem diuini officii as- sumpserit. quotannis dari constituerunt. quae uineas per successores heredum et ipsorum illi duo de quibus prefati sumus maiores natu illius párentele in prouidentia semper habebunt et colent. et statutam pensionem annuatim inde persoluent. Preterea prenominati duo fratres W. et L. quatuor anniuersaria singulis annie in eadem capella haberi sollempniter in memoria instituerunt. patris uidelicet ac matris. a quibu8 hec religio primum habuit initium Wetze- lonis scilicet et Drutuuine. aui quoque et auie. Hunoldi uidelicet et Fro- uuete. In quolibet autem anniuersario prêter predictam summam denariorum •X. denar. sacerdoti et duo suo Scolari .XII. pro pane ad usus pauperum de eisdem uineis annuatim soluentur. Quia uero non semper heredes bono rum heredes sunt et morum. si duo illi maiores natu generis huius in ac cepta eligendi et amministrandi potestate animo malignandi discordes fuerint. siue per negligentiam aut desidiam uineas non bene coluerint et pensionem statutam non bene soluuntur. si moniti a decano et sacerdote et a cognatis incorrigibiles apparuint. liceat cognatis duos alios ydoneos uiros de eadem cognatione eligere. qui in omne ius eligendi et amministrandi succédant. Quod si cognati inter se quod absit discordes fuerint liceat sacerdoti cum prudentioribus de cognatione uineas ad suum ac successorum suorum saccr- dotum commodum locare. Preterea sepedicto W. et L. VII. solidos censuum
138
in ciuitate soluendos et pauloplus ad luminarc Capelle a parontibus suis olim deputatos eidcm Capelle contulcrunt. Prefatus etiam Wetdo cellerarius ui- neam quandam a sorore sua Drutwine Capelle prius assignatam. quam eius ordinationi relinquerat Capelle sollempniter tradidit. de qua in anniuersario sororis situla uini fratribus soluetur. tres denarii ad panem in propinatione. tree custodi s. Marie dabuntur. �?е�? omnia Wezelo cellerarius dum uiuet amministrabit. et post mortem suam sacerdos Capelle. Si quid superfuerit ad emolumentum cedet sacerdoti. Interim autem quam diu uixerit pro cog- nitione donationis huius sex dcnarios singulis annis Wetselo de uinea soro ris dabit sacerdoti. Pro illis uero sex denarii, de quibus tres panes et tres custodi b. Marie dabuntur. Idem Wezelo sex denarios censuum assignauit. qui redduntur singulis annis a filiis et heredibus. Henrici Zuchehut de ui nea quadam apud s. cmeem iuxta albam portam. Ad hec idem W. tamquam uir ecclesiasticus ad augmentum diuini cultus in iam dicta capella ei uineam quandam apud Kastele muro ciuitatis adiacentem tradidit. quam ipse dum uixerit habebit. et ad recognitionem donationis sex denarios singulis annis sacerdoti dabit; post mortem uero suam tota cedet in usus sacerdotis. Scien dum preterea quod Henrietta sacerdos qui primus post factam talem compo- sitionem a predictis fratribus W. et L. ad banc capellam electus est et a decano inuestitus uineam quandam in foribus ciuitatis. quam do nouo ipse plantauit ad luminare cripte. que sub eadem capella est. ubi ossa fi del i um reposita resurrectionis diem exspectant assignauit. de qua ipse dum uixerit. noctibus dominicis et in magnis festiuitatibus sanctorum luminaria amminis trabit; post mortem uero suam heredes sui. si quos dimiserit uineam heredi tario iure colent. mediam fructuum ipsi pro labore suo percipient, alteram partem sacerdos Capelle, qui post eum rationabiliter instituetur. habebit. et singulis noctibus lumen cripte amministrabit. nee ignorandum quod loca ui- nearum Capelle assignatarum et loca censuum plenius et familiarius in mis- sali libro Capelle annotata sunt. Iluius rei testes sunt, persone et fratres ca- pituli. dominus Godinus archidiaconus. Qerardus propositus s. Symeonis. Wezelo cantor. Fridericvs custos Cono sacerdos. Luduicvs de Ualkeneteii*. Theodericus de Luczenburch. Conradus de Burischet. Willelmus de Oha- uene. Fridericus de Isenburch et alii fratres et canonici, laici testes. Her- borahis. Sistappus. Albertus dapifer.
Slue bem Scmporale beö (Frjbifdjofe SMbeunn t>on Шп iri b« fltüft. &cffclflabt¡í<$en Sibliot^ef ju Sriet.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 98, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/07fcdee5-51bd-4ea4-af75-aae9964df930/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success