Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 101, S. 375
Clemens episcopus seruus seruorum dei. dilecto filio Johanni Trevirensi electo, eiusque successoribus canonice substituendis in perpctuum. Ineffabi- lis prouidentia maiestatis ideo nos in apostolice sedis sublimitate constituit. et uniuersarum ecclesiarum nobis gubernationem curamque commisit. ut corpori eius quod est ecclesia prouidere utiliter debeamus. et fratres nostros episco- pos. aliosque prelates ecclesiarum in iure suo nos oporteat attentius confo- uere. Jpsi enim de suorum subiectorum salute et regimine subditornm non uere poterunt esse solliciti. nec officii sui prosecutioni poterunt efficacius im- minere. nisi nos habundantiorem sibi senserint honorem impenderé, et since- riori aftectu diligere caritatis. Inter ceteros auteni ecclesiarum prelates "éós conuenit nos ampliori affectione diligere. maioremque illis honortem iugiter et gratiam exhibere. quos honéstate а�? religione preminere conspicimus. et quos ampliorem deuotionem atque fidelitatem sacrosancte Romane ecclèsie in suis necessitatibus a sue promotionis tempore cognoscimus prestitisse. Quo- circa dilecte in domino fili. tuis iustis postulationibus grate concurrentes as- sensu. personam tuam et Treverensem ecclesiam cui deo auctore preesse di- nosceris. sub beati Petri et nostra protectione speciali quadam prerogatiua esse censemus. et dignitates omnes. seu honores, а�? libertates ipsius. a predeces- soribus nastris Johanne .XIII. Benedicto .VII. Leone .Villi. Victore .II. Innocentio. Eugenio et Adriano, felicis memorie Romania pontificibus. aut im- peratoribus uel regibus eidem ecclesie concessas. tibi tuisque successoribus auc- toritate apostólica confirmamus. et presentís scripti priuilegio communimus. Sta- tuentes. ut qunscunque possessiones. quecunque bona eadem ecclesia impresenti- arum iuste et canonice possidet. aut in futurum conccssione pontificum. largiti- one regum uel principum. oblatione fidelium. seu aliis iustis modi's prestante do mino poterit adipisci. firma tibi tuisque succe?soribus et illibata permaneant. no- minatim ecclesiam de Logensten. Castrum de Mvncler. enstrum Tris appel- latuni. cum banno et appendieiis suis quod nobilis uir comes Otto assensu et uoluntate uxoris sue Gertrudis palatine comitisse predicte ecclesie ratio- nabiliter noscitur eontulisse. Sanccimus etiam ut iuxta quod in sacro Calce- donensi concilio statutum est. nulli regi uel imperatori seu aduocato. nulli ecclesiastice seculariue persone liceat. decedentium archiepiscoporum. seu pres- byterorum. uel reliqüornm clericorum Treverensis ecclesie bona peruadere. seu diripere. sed potius hec ipsa ad opus eligendi antistitis iuxta dispositio- nem yconomi et clericorum libere, conseruentur. Ob mniorcm quoque reue- rentiam et decorem commisse tibi ecclesie tarn de equitando per stationcs cum nacco. quam etiam de cruce ante te deferenda. quod a predecessoribus nostris apostolice memorie uiris Treuerensibvs archiepiscopis est concessum. et autenticis priuilegiis roboratum. nos quoque tibi apostólica auctoritate con- cedimus. Illud preterca iuris quod illustris memorie Vonradus Romanomm
142
rex. siue ipsius antecessores in abbatia s. Maximini babuisse noscuntur. pre decessor! tuo bone recordationis Alberoni et per eum Trmerensi ecclesie ab eodeni Conrado collatum seu vestitutum est. quemadmodum in eiusdem regis scripto de restitutione et coñfirmatione rationabilitcr continetur. tibi tuisque successoribus. confirmamus. Carissimus uero filius noster Fredericus illustris Romanorvm imperator eandcm abbatiam s. Maximini cum omni iure proprie- tatis babendam. ordinandam. et ea integritate et usu possidendam. quo pre- decessores sui earn habuisse noscuntur. et Treuerensi ecclesie suis priuilegiis confirmasse recognoscens ipsam abbatiam ad tuam ecclesiam rationabiliter pertinere. et ipsius iuris esse, omnem de ea calumpniam. omnem queriino- niam futuris temporibus rescindens, per lllinum predecessorem tuum Treue remi ecclesie. sicut in scripto eius continetur. concessit, atque in perpetuum confirmauit. Predictum quoque Castrum quod Tria dicitur. cum omni banno et districto suo. et cum omnibus ad ipsum pertinentibus. omnem similiter ca lumpniam et omnem queiimoniam quam de eodem castro et pertinentiis suis aduersus Treuerensem ecclesiam uJdebatur babere. omnino rescindens. et eius dem ecclesie iustitiam uidens et recognoscens. Treuerensi ecclesie penitus refutauit. suoquc priuilegio confirmauit. Omnia etiam castra, omnes uillas. atque possessioocs ad tuum episcopium pertinentes, eo modo et tenore quo usque ad témpora tua ecclcsia Treuerenaia possedit. eidem ecclesie libere in perpetuum babeada concessit et auetoritatis munimiue roborauit. Nos quo que ecclesie tue sicut speciali sacrosanete Romane ecclesie filie iura sua illi- bata uolentes et integra conseruare. quiequid predictus filius noster Fredert- ens illustris Iioinanorum imperator sicut superius dictum est. et quiequid pre- decessores sui reges seu etiam imperatores Treuerensi ecclesie concesserunt et confirmaucrunt. apostolice sedis auetoritate ratum esse decernimus. et tarn tibi quam successoribus tuis presenti priuilegio in perpetuum confirmamus. Paccm quoque atque concordiam siue transactionem. quç inter predictum pre decessorem tuum Albei-onem. et nobilem uirum Henricum Xamucensem co- mitem in presentía memorati regis Conradi per sánete recordationis JJernar- dum quondam Clareuallensem abbatem. et principes Teutonici regni. ratio- nabili prom'dentia sicut inferius continetur facta est. et eiusdem regis scripto con- firmata. ratam et inconuulsam futuris temporibus decernimus permanere. Co mes siquidem antedicto arebiepiscopo per omnia satisfaciens. ei fidelitateni iterato iurauit. atque de prodicta abbatia eidem arebiepiscopo omnem calump niam omnímodo refutauit. Sic itaque absolutionem ab arebiepiscopo impetra- uit. et excepto castro de Mandresheit cum suis pertinentiis beneficium suum cum integritate reeepit. Jurauit etiam idem comes quod Rudoluisberch ne- que reedificaret. ñeque aliquem reedificare iuuarot. Quod si aduersus ista pre- sumeret. et infra decern et octo septimanas congruam emendationem exbibere minime uellet. terram suam ita in manu arebiepiscopi obligauit. ut beneficiati deinceps beneficia sua ex illa terra ab arehiepiscopo libere reciperent. atque tenerent. Decernimus ergo ut nulli omnino bominum liceat prefatam eccle siam temeré perturbare, aut eius possessiones auferre. uel ablatas retiñere, minuere. seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruen
148
tur eorum pro quorum gubernationo ac sustentatione concessa sunt usibus omnímodis profutura. Salua in omnibus apostolice sedis auctorítate. Si qua igitur in futurum ecclesiastiea secularisue persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens contra cam temeré uenire temptaucrit. secundo tertioue com- monita nisi rcatum suum congrua satisfactione correxerit. potestatis honoris- que sui dignitate eareat. ream que se diuino indicio existere. de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore, а�? sanguine dei et domni re- demptoris nostri Jlies« Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus. sit pax domini nostri Jhesv Christi, quatinus et hie fruetum bone actionis pereipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. Bene válete. • ■ Ego Clemens catholicc ecclesie episcopus. s.
Ego Albinus Albanensis episcopus. s.
Ego Octauianus Hostiensis et VeUetrensis episcopus: • s.
Ego Johannes presb. Cardin, tt. s. Marci. s.
Ego Pandvifus basilice .XII. apostolorum presb. eardin. s.
Ego Petrus presb. eardin. tt. s. Cecilie s.
Ego Petrus presb. card. tt. s. Laurentii in Dámaso, s.
Ego Petrus presb. card. s. Petri ad uineula tt. Eudoxie. s.
Ego Jordanus s. Pudentiane tt. Pastoris presb. card. -i.
Ego Johannes tt. s. Clementis eardin. Tuscanus episcop. s.
Ego Johannes Felia- tt. s. Susanne presb. eardin. s.
Ego Jacobus diac. eardin. s. Marie in Cosmidin. s.
Ego Gratianm ss. Cosme et Damiani diac. eardin. s.' 11 •
Ego ßoffredus в. Maria in via lata diac. eardin. s. ■ ■
Ego Gregorius s. Marie in porticu diacon. cardiii. s.
Ego Johannes s. Theoderici diac. eardin. s. «
Ego Gregorius s. Marie in Aquino diac. eardin. s.
Data Laterani per manum Moysi s. Reha, ecclesie subdiaconi. uicem ageivtis cancellarii .II. Non. Juriy. indict. VIII. incarnationis dominice anno .M.C.XC. pontificatus uero domni Clementis. pape .III. anno .III.
9Ы bera Original im $r.=2W$.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 101, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/6dd27e08-ac36-4031-b5f5-45d8eb7f17ab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success