Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 150, S. 428
Johannes dei gratia Treuirorum archiepiscopus. omnibus in Christo iidelibus in perpetuum. Ut ea que nostris geruntur temporibus firmiora per- inancant. litterarum debent indiciis eternari. Sciant ergo presentes et posteri. quod uacante prepositura monasteriensi. cum ad locum ilium accessissemus. fratres eiusdem loci suam de iniuria sibi a quibusdam coruni prepositis illata querimoniam deposuerunt. uidelicet de curia in Cutu/eze. et de curia de rare. et de annona de Mertelache. et de auena quam pactarii reddunt prepósito annuatim. in quibus idem fratres diu por uiolentiam quorundam prepositorum suorum iure suo fuerant spoliati. Nos uero statu rei diligenter inquisito. et eorum ueritate prout asserebant cognita. querimonio isti finem debitum uo- lentes imponere talem et tam firmum. quod inter eos et prepositum nulla de cetero controuersia siue discordia oriri debeat. talem cause finem imposui- mus. quod uinum de curia in Cundeze in cellarium fratrum singulis annis totaliter deducetur. et inter onmes fratres equaliter diuidetur. it& quidem quod de eodem cellario fratrum habebit VJ. carratas claustralis mensure, uel sta- tutam redemptionem prepositus annuatim. Curiam au te m de rore. licet in ea fratres multum iuris haberent. pro pace tarnen prepósito liberam adiudi- cauimus. excepto quod si fratres monasterii ad ordines uel synodum. seu pro negociis ecclesic treuer im adierint. in uilla de rore prepositus eis in neces- sariis prouidebit. De Mertelache uero ubi .C. modios siliginis ad edifícium ecclesie et claustri uel ad alias officines reparandas pertinere asserebant. ta- liter docreuimus. quod predicti fratres de lilis .C. modiis .L. recipient an
195
nuatim. qui per manum decani, cantoris, et scolastici duobus fratribus distri- buendi committantur. et iili anno completo reddant coram fratribus compo- tum quomodo talentum illis commissum fuerit distributum. et ne uideantur officium istud perpetuo possidere. liceat decano, cantori et scolastico eos annis singulis immutare. Auenam autem quam reddunt pactarii que ad ceruisiam fratrum faciendam ordinate fuerat ab antiquo. prepósito remitti uoluimus. Sane quia uisum est .nobis fratres in iure suo nimis grauari. pro salute anime nostre conceesimus illis ecclesiam de poleche defuncto pastore qui supcrest perpetuo possidendam. ius pastorale in liberam eorum potestatem penitus commutantes, et eis tarn uicarium ponendi. mutandi. ijuam de aliis ordinan di potestatem liberam concedentes. tali quidem modo quod anno bissextili marcam unam archidiácono, sequenti uero duas episcopo persoluant. et cen- sum. Ceterum quia prefate ecclesie, monasteriensi nimis tenuia nobis uide- bantur officia, de annona pertinente ad ecclesiam de jjoleche ordinauimus. quod decanus habcat inde .XX. modios. scolasticus .X. custos .XX. ita qui dem quod in ccclesia s. Martini lumen perpetuum die scilicet et nocte dare tcneatur. et in purificatione singulis fratribus candelas dimidie libre que non reddcntur. Sepedicti uero fraties pro tali dono diem obitus nostri soliemp- niter celebrabunt. cuncum ct panem iuxta modum eorum et dimidium sex- tarium uini singulis tribuentes. et in die obitus magistri Gerardi propositi s. Symeonis et eiusdem ecclesie pastoris qui ad hoc efficiendum curam appo- suit diligentem. Vt autem factum istud perseueret immobile, ordinationem istam scripto tradendam decreuimus. et sigilli nostri munimine confirmandam. Actum Monasterii anno dominice incarnationis M.G.XC.VI. presentibus pre- latis treuerensis ecclesie. Willelmo scilicet maiori decano. Willelmo archi diácono. Cunrado archidiácono, et altero Cunrado archidiácono. Godefrido abbate s. Eucharii. et magistro Gerardo s. Petri scolastico et s. Symeonis prepósito cum multis aliis.
SSue bem Original im ^г. = Игф. î>a« ©iegel Ьев erjbifàofe eon rotfjem ЗЕВафв pngt an einer ftarfen grünfeibenen SKunb[djnur.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 150, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/6f588547-e308-430e-83ba-ea8808f59bab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success