Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 239, S. 513
Sifridus dei gratia s. Moguntine sedis arebiepiscopus omnibus ad quos preeens scriptum perucnerit salutem in domino. Quoniam generatio aduenit et generatio preterit, scriptura uero in eternum etat, necesse est. ut ea que perpetua esse uolumus scripture testimonio committamus. Ea propter pre- sentibus litteris notum facimus presentibus et futuris. quod cum Henricus Bodo ius aduocatie sibi usurparet in kurte canonicorum s. Simeonis Treue- rensis apud tícerstein. que ab omni aduocato semper fuit libera et immunis, post multos ipsorum canonicorum labores et expensas, ad ammonitionem no- stram memoratus Henricus coram nobis iniuriam suam recognoscens. ius quod sibi in eadem aduoeatia competeré dixerat. in manus nostras resignauit. fide nobis data repromittens. quod de cetero nec in aduoeatia ipsa, пе�? in aliquo alio tarn ipse quam heredes eius aliquam ipsis canonicis in curte supradicta molestiam inferrent aut grauamen. Memorati uero canonici omnem actionem, quam contra ipsum II. habebant tarn in dampnis illatis quam in expensis propter hoc factis penitus remiserunt. tali conditione apposita. ut si predictus H. uel heres suus contra pactum uenerit pretaxatum. si ad primam ammo nitionem nostram uel successorum nostrorum. uel iudicum nostre ecclesie de- legatorum non satisfecerit. nulla alia citatione facta uel iudicio exeommuni- catus denuncietur. ipsa etiam ecclesia pro dampnis que coram nobis remisit. contra ipsum H. uel heredem eius .XL. marcarum actionem habebit. Ut au- tem que in nostra audientia gesta sunt et partibus placuerunt permaneant in perpetuum inconuulsa. contractum ipsum sigilli nostri et sigilli maioris ec clesie Moguntine munimine iussimus roborari. cum testibus annotatis. qui
280
iamdicte suam adhibere curauerunt presentiam ueritati. Conradvs abbas s. Jacobi. Conradus maior prepositus. Fridericus maior decanus. Godefridus cantor. Henricus prepositus s. Marie in campo. Qodefridus arcbipresbiter. Itotardus cellerarius. WUhelmus prepositus aquensis. Meffridm canonicus treuerensis. Burchardus canonicus coloniensis. Laici uero. Qamerus et Phi lippus de Bolanden. Wolframus ringrauius. Giselberts de rudensheim. Ul- bertus frater predicti Henrici et alii quamplures. tarn clcrici quam laici sunt buius rei testes. Acta sunt bee anno ab incarnationc domini .M.CC.IX. in dict. XII. Data Magvntie .1111. Kai Mardi, pontifie, domini Innocenta pape .III. anno .XI. régnante domino Ottone Romanorum rege augusto.
Slue bem Originaí in bem £erjogt. Síaff. ©taat« ■■ 2lvd)i» ju Sbjtcin.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/7fab760c-fedc-44be-b4de-5cac40f2cc79/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success