Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 100, S. 374
In nomine sánete et indiuidue trinitatis amen. Johannes dei gratia treue~ romm electus omnibus Christi fidelibus ueritatem amplectentibus salutem in domino. Cautum fuit et prouisum a uiris prudentibus et discretis. ut ea que diutius et stabilius permanere uolebant iudicio litterarum perhennabant. Huius igitur approbate considerationis intuitu, que ab antiquis sapientibus ad nos usque defluxit. presentís scripti testimonio uniuersitati Christi fidelium notum facimus. quod cum ad regimen ecclesie Treuerensit nouiter assumpti fuisse- mus. honestas ac uencrabiles personas pro pallio petendo ad curiam �?ота- nam destinaturi. quod quia sine magnis fieri non poterat expensis. in pecunia prcparata minus sufficienter habundantes et curtes episcopatus auido fenori dampnose exponere formidantes. duas imagines áureas operosi et laudabilis artificii. undecim marcas auri et dimidiam. quarta parte firtonis minus, quo loith dicitur. prêter gemmas ponderantes in quadam tabula ante maius al tare b. Petri relictas a fratribus capituli nobis accomandandas requisiuimus. Qui peticioni nostro benignius occurentes aurum nobis commiserunt. pro auro autem ex integro quantum ad pondus quantum ad opus restituendo. tres curtes, uidelicet Palatiolum. Iranc et Cordidam eis obligauimus. sub huius conditionis tenore. quod curtes predictas iure obligati tarn diu poeside- rent et uniuersos fructus in omni prouentu perciperent. donee aurum cum omni intcgritate ponderis et operis et puritatis. cuius est circulus in tabula relictus reparatum baberent; quatuor autem de fratribus capituli fuerunt as- signati. scilicet magister Gerardus scolasticus. Fridericm cantor. Cuno. Sibodo cellerarius. qui fructus obligatarum curtium in unum colligerent. data fide promittentes nobis in idem uerbum consentientibus. quod de fructibus per- ccptis neque per se ncque per alios in aliis usibus aliquot expendentur. sed tumrnodo ad reparationem auri omnia conseruarent. Ista uero obligatio facta presentibus maiori prepósito, decano, archidiaconis. et uniuersis capituli fratribus in anno dominice incarnationis .M.C.L.XXXX. ne in posterum tra- datur obliuioni presentem paginam huius ordinationis testimonialem eigilli nostri appensione communiuimus. a predicta turnen uniuersitate prouentuum totam annonam et iura minuta excipimus. que per ministros nostros. qui nobis fidelitatem iurauerunt percipiemus, , .
3lii« bem immorale bt« <Srjbifd)of« îJalbemin ven îriec in Ьн й„тЩ$ fitffHftabhfôfit SiHiot^cf hof.
141
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/854f092f-b591-4fba-87e6-f0664da4e294/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success