Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 133, S. 412
In nomine sánete et indiuiduc trinitatis. Cunradua dei gratia Sabinen ais episcopus et s. sedis Maguntine archiepiscopus. Ad pastoralem officii no stri spectat, sollicitudinem saluti omnium fidelium, quorum cura nobis a deo commissa est, pro posse invigilare, ne culpa aut negligentia nostra jacturam animarum suarum patiantur sempiternam. Nouerint igitur uniuersi tarn pre sentes quam futuri, quai iter quedam comitissa Friderun nomine diuina in- spiratione admonita pro remedio anime sue et mariti sui Stephani ecclesiam in Mengesrod in honorem ss. trinitatis ct ss. apostolorum Philippi et Jacobi virginisque Walpurgis satis venustam exstruxit, et ipsam propriétaire iure ecclesie s. Christophori Rauengeresburgk cum dote unius mansi et quorun dam maneipiorum liberal! manu tradidit perpetuo possidendam, sicut huius donationis largitas in litteris a domino Sifrido antecessore nostro desuper confectis plenius continetur. Elapso autem aliquanti temporis spatio dominus Adelbertve etiam antecessor nostcr eandem ecclesiam rogatu villanorum loci- que archidiaconi in ecclesiam parrochialem subiectis sibi quibusdam in eir- cuitu filiabus insigniuit. et prepositum dicti monasterii Racangereeburck qui
pro tempore fuerit, in parrochianum constituit eique facultntem toties né cessitas exigat inibi baptizandi, sepeliendi et cetera divinorum solempnia ad- ministrandi induisit ab Amoldo maiore prepósito eiusdem loci archi
diácono aliisqiie ecclesie nostre fidelibus dolenter pcrcepimus, quod dicti pre- positi salutem ovium sibi creditarum vilipendentes hactenus sacerdotes minus ¡dóneos ad sacra ibidem celebranda instituerunt, per quorum ignaviam plu- rima in spiritualibus detrimenta evenerunt et in postcrum ut apparet eve- nire poterunt .... de pontificatus nostri officio, quod a deo suscepimus ex- postulat sollertia, ut bis malis , ne ultra invilescant salubriter occurrere stu- deamus. Hinc habito predicti Ârnoldi maioris prepositi aliorumque prelato- rum nostrorum consilio districte precipimus atque mandamus, ut ex nunc et in poslerum, quoties predicta parrochialis ecclesia in Mengeresrod uel ex obitu prepositi vel eius vicarii pastore vacare contigerit, zelosus et idoneus sawrdos ex capitulo in Raoangeresburck cum consensu prepositi, si ipsemct animarum eurem suseipere noluerit, in reetorem prefate ecclesie eligatur, elec- tus al> archidiácono ut iuris est beneficio investiatur, et sic deinceps alter alteri in rectoratu cum competente stipendie subrogetur. Ut autem huius ordinationis nostre preeeptum omni tempore inconvulsum permaneat, hanc paginam inde describí et auetoritatis nostre sigillo iussimus roborari. Testes sunt. Arnoldus maior propositus. Heinricus decanus. Heinricus abbas s. Albani. Hezekinus abbas g. Jacobi. Theodericus prepositus. (s. Petri) Hein ricus decanus s. Mauritii. WernJierus scolasticus. Godefridus maior cantor. Heinricus de Dikke. Woltems. Ruthardvs. Gerbodo, canonici maioris ec clesie. Laiei. Emhriclio irsutus comes et filius eius Coiradus. Cunradus romes siluestris. Heinricus comes de Spanheim. Godefridus de Eppinstein. Waif гати* ringravius. Hartradus de Merinberg et filius suus. Hermannus et Gerlacvs de Büdingen. Wernherm ringrauius. Dudo de Wizzenowe. Henricus ruf us. Herdegenus de Winternheim et alii quamplures. Acta sunt hec anno domin. incarnat. M.C.XC.IIII. indict. XII. régnante gloriosissimo imperatore Heinrico huius nominis sexto, pontificatus vero nostri anno XXIIII. post exilii nostri rcditum, quod pro romana passi sumus ecclesia anno .XI. йив Äinfclingire Sammlung.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 133, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/9c3d1eeb-d2b7-4986-aec4-28876744b321/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success