Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 2, S. 270
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Ego Amoldus dei gratia Tre- virorum archiepiscopus. Officii nostri cura exigit ut paci atque utilitati no bis comraissorum semper studcamus. nec solum presentibus cum illö ueteri Ezechya. uerum etiam futuris prouisum esse cupiamus. Notum igitur faci- mus presentibus et futuris. quomodo inter ecclesiam s. Maximini et Godefri- dum de Ciuele composuimus. Ipse idem Godefridus de Oiuele de quibusdam hominibus et bonis, que sunt circa partes illas .XV. solidos colonienses mo- nete. ad refectionem fratrum in die palmarum singulis annis solucre debebat. et quod reliquum erat de eisdem bonis de manu Ainvlfi abbatis. qui tunc tcmporis eidem loco preerat in feodo tenebat. Prêter hec quod patronatus çcclesie de Lezenich ad feodem suum pertineret. non iuste asserebat. De pacto etiam. de quo superius dictum est. iam per tres annos nichil fratribus persoluerat. affirmans quod hanc summam pacti de illis bonis persoluere non posset, tum propter inopiam hominum tum etiam propter terre deuastatio- nem. Nos igitur babito consilio amicorum utriusque partis, ut idem G. et omnes posteri sui .IX. solidos colon, monete. die qua prediximus fratribus persoluerct. non sine consensu abbatis et fratrum statuimus. et quod reliquum erat propter predictam necessitatem abbas et fratres eius eidem G. et here- dibus suis in perpctuum remiserunt. Quod si tempore statute hoc pactum ipse uel sui heredes solucre neglexerint. ad primum pactum id est .XV. so lidos colonienses persoluendos cogentur. et nisi infra spacium unius anni re- sipiscant. omni suo iure priuabuntur. Patronatum uero predicte çcclesie quem feodali iure sibi uendicare nitebatur. liberum abbati sicut iustum erat, dimi- sit. el quod nichil iuris in eodem patronatu haberet coram nobis, coram ab- bate et fratribus. coram amicis et cognatis suis qui multi adcrant recognouit. Predictus uero abbas a nobis rogatus promisit. quod eandem ecclesiam de Lezenich cum primum uacare contingcret. ad petitionem ciusdem G. dare de-. beret, et postmodum ab ipso et ab omnibus heredibus eius super huiusmodi petitionc liber esset. Hanc igitur factam inter ipsos compositionem. petitione utriusque partis presentí pagine commisimus. et impressione sigilli nostri ne aliquando in irritum reuocari possit. confirmamus. Huius rei testes sunt. lludolfus prepositus maioris çcclesie in Treueri. Johannes decanus cognatus ipsius Godefridi. Folmarus archidiaconus. Iteinems de turri. Reimboldus ab bas s. Marie. Waleramus prior s. Maximini, et omnes fratres eiusdem ca-
37
pituli. Laid uero. WiUelmut de Helpenstein. Fridericus de Marceto. Wol tems de Paiatio. Rudolfos de ЕтЪеЦе. Ilerimannus de liiuenacJie et quaxn- plurcs alü. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M.C.LX.Villi. Rég nante Frideriço glorioso Romanorum imperatore.
äbftbjift «on Äinblinger <ш8 bem Original mit ©iegel unb oben cçrograblju't mit: Sanctus Maximiuue.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/a92eb263-fb14-41be-b7c5-97d0ecf2a863/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success