Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 221, S. 496
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Johannes dei gratia humilie Treuirorum minister, omnibus Christi fidelibus tarn presentibus quam futuris. perpetuam in domino salutem. Vniuersitati uestre notum esse uolumus. quod doniini uille de Melricha. uidelicet Henricus comes de Seine, et frater eius Euerhardus. Robertos comes de Nassowe et nepos suus Walerammus. An- selmus de Moluesberg. Salomena nobilis et deuota matrona cum filia sua Mathädi. et genero suo Rudolfo palatino comité de Thuingen. Hermannux etiam miles eiusdem loci indígena, rusticorum quoque tota communio. qui hereditate possidebant usuaria. Omnos isti unanimi uoluntate et pari con sensu, sicut quemlibet pro parte sue proprietatis et hereditatis contingebat. terram quandam iacentem in suo territorio super ripam Moselle in loco qui uocatur Rore. monasterio de Ilemmenrode in elemosinam contulerunt tarn a decima quam a cuiuslibet seruitutis debito liberam et prorsus absolutam. Ean- dem autem terram tune pene desertam. et ab antiquo semper incultam. pre- dicti fratres suis manibus et sumptibus exeoluerunt. et in ea uineam planta- uerunt. quç extenditur per descensum Moselle usque ad términos minoris Confiutntie. Hanc autem donationem quam predicti nobiles contulerunt pre- fato monasterio de Hemmenrode, heredes corum uidelicet prefatus Rudolfus palatinus comes de Thuingen. et filii sui Hugo. Rudolfus et Wúhelmw. Henricus iunior comes de Seme. Rubertus et Henricus filii predicti Wale
263
rammi comitis de Nassowe. Euerardus burcgrauius de Arberch et uxor sua Adeleidis de Moluisberg prompte deuotione collaudauerunt. et appensis sigil- lis suis eam confirmauerunt. Verum quia nostra interesse dinoscitur paci et quieti omnium prouidere. eorum tarnen maxime, qui nocte а�? die diuinis sunt obsequiis mancipati: ne predicti fratres uel per obliuionis uicium. uel cuius- libet malignitatis studium aliquam in postcrum calumpniam inde sustineant. banc kartam fecimus eonscribi et sigilli nostri munimine roborari. Quecun- que igitur ecclesiastica secularisue persona huic nostre confirmationi sciens contraire presumpserit nisi cito resipiscat. et reatum suum celeri satisfactione corrigat. indignationem dei omnipotentis se sciat incursuram. et in extremo examine cum diabolo et angelis eins digna ultione plectendam. Testes hu ías reí sunt. Conradus prepositus. Willelmus decanus maioris ecclesie. Theo- dericus archidiaconus. Albertus archidiaconus. Odewinus archidiaconus. Jo hannes cantor. Ingebrandus prepositus Monasteriensis. Conradus prepositus s. Florini in Confluentia. Ministeriales. Odo de Esch. Jacobus de Dunis et frater eius Daniel. Petrus de Yéldeme et Odo de Ponte. Florentius de Molsberg, et Willeinnix de Helfenstein. Ditkardus de Paffendorf. Lodewi- cus de Herenbretstein. Henricus de Atrio et Albertus frater eius. Willel mus de Confluentia. Gisilbertus de Mesenhfim. Godefridus de Waldorf. De Nassowe Henricus et Engenolfus frater eius. Henricus. Hildeger. et Henriette filius Syfridi. De Seine. Meinwardus. Gisilbertus de Engersche. Wipertus filius Wiperti. Arnoldus et filius suus Lodewicus. Acta sunt hec. anno dominice incarnationis .M.CC.VL Indictione .VIII. Epacta .IX. Con currente .VI. Régnante domino nostro Jhesu Christo, cuius regnum et im- perium permanet in secvla secvlorum. Amen.
9lue bem in ber ©tabtbibliot&ef 511 ïrier befhibltd&en Original.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 221, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/b94bb9c9-3a10-4807-81b5-685834f1d893/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success