Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 244, S. 520
In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Ego Oerhardus cornes de Are uniuersis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus in perpetuum. Sicut bonarum mentium est. ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. ita melioris est animi et mentis, ibi culpam recognoscere. ubi manifesta est et incorrecta. Hinc est quod dominis mois Joanni treuirensi archiepiscopo iudici spirituali et domino Theoderico archiepiscopo coloniensi temporali patrono lacensis ec clesie confíteor me iniuste et iniuriose contra statuta domini henrici. comitis
') 3m împlicat: hogen. Hermanms. ») 3m ïaufôbrief folgt tntv ned): Albertus de atrio.
287
palatini fundatoris eiusdem loci etpriuilegii sui auctoritatem aduocatiam. que di- citur Dincuoidie predicte ecclcsie mihi usurpasse, cum ego de electione tantum abbatis et fratrum ibidem deo famulantium aduocatus. qui in uulgari Dincuoit dicitur in prememorata ecclesia esse deberem. nec in curtibus et hominibus eidem ecclesie attinentibus aliquid ordinäre, nisi de eorum rogatu et uolun- tate. nec non etiam bono consensu aduocaret. quod si in aliquo ista ordina- tione abuterer commissam mihi administrationem demererem libere liceret a me recedcre et alium sibi quemcuuque uellent eligere. sicut a predicto co- mite palatino reni primo fundatore fuit institutum et postmodum prinilegiis romanorum pontificum Jnnocentii. Eugenii. Henrici imperatoris quarti et archiepiscoporum coloniensium Arnoldi. Philippi. AdolphL Brunouis fuit confirmatum. Cumque itaquc hac administratione mihi commissa abutendo tarn in possessiones quam in homines sepedictc ecclesie manus uiolentas prê ter debitum frequentius immitterem. ab Alberto abbate uniuersoque conuentu lacensi coram domino Joanne, treuirenei archiepiscopo et domino Theoderieo coloniensi archiepiscopo in causam tractus sepius tandem post multas alterca- tiones recognoscens. me commissam mihi administrationem demeruisse. in manus predictorum archiepiscoporum aduocatiam candem. que dicitur Dinc uoidie. coin omni iure, quod in prescripta ecclesia nec non in curtibus et hominibus ei attinentibus habere uidebar. una cum uxore mea et uniuersis liberie meis resignaui et in perpetuum renunciaui. firmiter promittens. me heredesque meos et uniuersos successores meos nunquam aliquid iuris in eadem aduocatia. que dicitur Dincuoidie repetituros. Quapropter sepedictum monasterium in facti huius commemorationem et firmum testimonium allo dium suum in Wadenheim. in Lorsdorp, in Curie, in Hemingeshouen. in Ar- wilre. in Walpretishoue. ecclesie coloniensi in manus Theoderici coloniensis archiepiscopi coutradidit. que ipse archiepiscopus mihi in feudo concessit a coloniensi ecclesia in perpetuum iure feudali tenendum. Insuper prefatus co loniensis archiepiscopus allodium meum in Bulgensheim pecunia lacensis mo nasters uidclicet .CC.LX. marcarum a me coloniensi ecclesie comparauit. hoc etiam mihi in feudo concessit similiter a coloniensi ecclesia in perpetuum iure feudali tenendum, per ista mihi recompensando s^pedictam aduocatiam. que dicitur Dincuoidie. culpa mea amksam et aponte postmodum renuntiatam. Hoc factum, ne aliquis heredum nostrorum uel quorumcunque successorum meo- rum aliqua unquam occasione infringere ualeat in posterum. et ut maiorem obtineat firmitatem. presentem chartam conscribi feci et in futuri temporis testimonium sigilli mei impressione corroboraui. ct sigillis nobilium qui huic facto intererant communiri. Acta sunt hec apud Lacum et consummate apud Andemacum infra ambitum ecclesie s. Marie anno dominice incarnationis. M.CC.IX. XVHI. kalendas Januarii. indictione .XII. régnante serenissimo romanorum imperatore Oftone TV. anno uero imperii sui primo, huius facti testes sunt quorum hec sunt nomina Engelbertus prepositus maioris ecclesie in colonia. Vonradus maior decanus eiusdem ecclesie. Theodericus preposi tus s. Gereonis. Theodericus prepositus s. Cuniberti. Conradus prepositus s. florini in Confluentia. Henricus abbas s. Panthaleonis in colonia. Bruno
288
abbas Tuitiensis. Godefridus abbas s. Eucharii Treueri. Reinerus abbas de Romersdorp. Henricus comes de Seyne. Adolphu-s comes de monte. Wil- helmus comes luliacensis. Gerardus et Henricus comités de Dieze. Her- mannus comes de Vimenbxirgh Euerhardus burgrauius de Arbergh. Reim- boldus de Kempenich. Euerhardus de Hengebach. Albertus de Saß'enbergh. Henricus et Gerlacus de Isetiburgh. Tkeodericus de Dorendorp. Florentinvs do Molvssbergli. Sigifridus de Westerbergh. Joannes de Reinecke. Theo- dericus dapifer de Coslar. Johannes de Cime. Vonradus de Bopardia-. Hen ricus de Ulmene. Arnoldus burgrauius de II ammerstein. Wilhelnms de Hel penstein. Johannes de Elze.
8lue ÄinMtnflfr'e ©аттптд.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 244, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/bdb67250-5515-4f67-a5fc-988b5cd03501/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success