Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 84, S. 359
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 84, S. 359


In nomine sánete et indiuidue trinitatis. ego Gerardus propositus eccle sie s. Simeonis Treuiris, omnibus in Christo fidelibus salutem ab eo qui est salus omnium. Cum ca que a fidelibus prouisione salubri disponuntur obli- uionis tenebris soleant plerumque inuolui et processu temporis caligine ue- tustatis a memoria hominum alienari ueterum prudentia scriptis huiuscemodi commendari consueuit. Nos igitur eorum in hiis uestigia sequentes que cum fratribus ecclesie s. Simeonis utilitcr ordinauimus scriptis commendata ad no- ticiam uniuersorum peruenire cupimus. Nouerint ergo tarn presentes quam futuri in Christo fidèles, quod montem quendam ad ius proprietatis curtis nostre que est Lyemene pertinentem. et tarn nobis quam ecclesie pretaxate inutilem meliora prouidentes. a iure ipsius curtis absoluimus. et fratribus pre- fati capituli. ut de ipso monte tamquam de aliis rebus, ad elemosinam eorum pertinentibus disponant, concessimus. ut in eo uices propagantes uineas ex
126
colerent. et nobis et successoribus nostris. ipsorum uidelicet prepositis. qua tuor amas uini et dimidiam mensure illius loci singulis annis Treuen' per- soluant. Scabinis eiusdem curtís sub sacramento fidelitatis comprehentibus hec prepósito et preposituro magis expediré. Quem quidem multis laboribus et expensis plurimis predicti fratres a potestate eorum qui in ipso monte ius banni ferarum habere uidebantur redimentes. uineas plantauerunt. donationem a nobis rationabiliter et utiliter ut dictum est factam scripto confirmamus. et ne quis successorum nostrorum aliquo modo motu leuitatis uel dctestande cupiiiitatis. factum tam rationabile attemptet immutare ex parte dei et b. Si- meonis prohibentes sigilli nostri appositione communimus. �?е�? autem acta sunt anno incarnationis dominice M.C.LXXX.V1I. indictione .V. epacta. VIIII. concurrente .111. in ecclesia beati Simeonis sub papa Vrbemó 111. regnum Romanorum gloriosissimo imperatore Friderico gubernante. anno regni sui .XXX.VI. Cum autem scabini per sacramentum fidelitatis 'de predicto negotio commonerentur. Petrus sancti Simeonis decanus affuit a prepósito et fratribus eiusdem ecclesie pro eodcm negotio specialiter illuc destinatus. Nomina uero scultcti et viceaduocati et scabinorum. qui huic commonitioni interfuerunt hec sunt. Oerardus ecultetus. Arnoldue vieeaduocatus. Fride- rietts scabinus. Ludolfus scab. Meingoch scab, Rvcherus scab. Conrados scab. Stephanus scab. Ordulfits scabinus.
SÄuä bem ficinern SDtyiomatar beS Stifte im фг «Игф. C.XIX. Nro. 96.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 84, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierII/bf415d75-f1b8-4821-8fc1-e407265408d4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success