Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 253, S. 530
Ne ea que a presentibus ob ecclesiarum salutem et possessionum con- seruationem aguntur et utiliter statuuntur per temporum diurnitatem et per- sonarum mutationem ullis in posterum malorum hominum insidiis ualeant in firman, ego G. prepositus. P. decanus ceterique fratres ecclesie b. Symeo- nis notifican desideramus omnibus Christi fidelibus tarn futuris quam presenti bus. quod frater noster Engebrandus post susceptionem ecclesie de Muschebach nobis fide data hoc firmiter promisit. quod de eadem ecclesia nulli hominum quicquam infeodaret. et quod eandem ecclesiam nulli militi in pensione te- nendam traderet. quod etiam duas marcas pro quibus ecclesia nostra domino Theoderico de Atrio tenctur obligata annuatim in festo b. Martini solueret. preterea quod si curiam nostram in Serstein uel duas partes décime ecclesie de Muschebach occasione tercie partis, que pastori est deputata. ut aliquando accidit malorum hominum circumuentionibus occupari uel uiolenter inuadi con- tingeret. ipse eam suis expensis et laboribus liberaret. Ut autem hec firma
297
et rata haberemus. idem nobis prebendam suam et domum ad habundantio- rem securitatem inpignorauit. Nos uero ea. ut illibata et inconcussa maneant in futurum, presentís scripti patrocinio et sigilli ecclesie nostre impressione muniri dignum duximus.
Slui bem Original in bem $írjogí. 9laff. ©laot«ara)i»e ju Sbftein.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 253, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/d07ef3f9-1224-4a74-a4bf-9e776316782a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success