Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 123, S. 402
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Johannes dei gratia tre- virorum archicpiscopus. omnibus Christi fidelibus ad quos presens pagina peruenerit. in domino ualere et testimonium ueritatis acceptare. Officii pon- tificalis expostulat sollicitudo. ut ilia que ad episcopatum pertinere dinoscun- tur. et maxime ea que nullius sunt utilitatis. in melius commutare. Quia si- cut scriptum est prelato licet non deteriorem. sed ecclesie sue meliorem red- dere condicionem. huius rationis intuitu et maturo diuque decocto fidelium nostrorum et ecclesie treverensis consilio stagnum quoddam. in uicinia mo- nasterii s. Marie ad martyres situm. cum banno et cursu aque eiusdem loci usque ad mosellam. dilecto filio nostro. Sibodoni s. petri cellerario. ut aque memorate cursum ad omnes usus suos et illorum quibus post decessum suum assignaret. in perpetuum contulimus. Et hoc quidem ei sub annua pensione duorum maldrorum kerne. in festo s. Remigii in palatio nostro persoluendo- rum indulsimus. ut ex hac donatione aliquis saltem ex loco sterili et infruc- tuoso. nobis successoribusque nostris fructus eliceretur. unde nullum prius emolumentum percipiebatur. Quia ucio hanc nostram donationem omnimode firmitatis uigorem et stabilitatem habere decreuimus. presentem paginam si- gilli nostri appensione munimus. et omnes qui hoc nostrum infirmare factum attemptauerint. auctoritate dei patris omnipotentis et s. Marie semper uirgi- nis. et b. Petri apostolorum principis, et potestate a deo nobis concessa. uin- culo excommunicationis innodauimus. Facta est autem á nobis hec donatio- anno dominice incarnationis .M.C.XCII. epacta .IIII. concurrente .III. in-
169
dictione .X. anno pontificatus nostri III. Testes huius rei sunt: Radolfus maior prepositus. Willielmus maior decanus. Albertus archidiaconus. WiL- lielmus archidiaconus. Cunradus archidiaconus. Gerardus prepositus s. Sy- meonis. Fridericus cantor. Cunradus thesaurarius. Magister Albertus. Ma- gister Bartholomeus. Milites Fridericus de merla. Rudolfus de ponte. Ja- cobus de dune. Boemundus. Burgenses. Sistappus scultetus. Herbordus. Cunradus de rore. Walterus de poleche.
Aus dem Original im Br. = Arch. mit dem an roth = blau = gelber & bangenben êiegef eon ЬгЗипПфет ЗЙафв. Sluf btr Wüít'eite ber UrTunbe (lebet: De stagno, iuxta S, Mariam ad mártires apud Trcyerim,
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 123, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/d57a4dc7-dbbd-4830-acff-bee4fa6b5f91/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success