Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 428, S. 472
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 428, S. 472


In nomine domni nostri Iesu Christi ego Egilbertvs gratia dei Treuero- rwm archiepiscopus. in futurum prouidens et salutem anime mee sedula cogi- tatione perpendens. confisus magnum apud deum retributionis bone habere respectum, si ecclesiis dei aliquod semper rerum necessariarum liberalitate fide- lium tribuatur incrementum, propter remedium ut iam dictum est anime mee. et petitionem neptis mee Lucharde. in monasterio s. dei genitricis Marie. quod in Hórreo situm est abbatisse. et pro dilectione omnium deo deuotarum uirginum in eodem monasterio domini nostri Iesu Christi et genitricis eius Marie perpetué uirginis laudibus et obsequiis insistencium. iuxta uillam que dicitur Casella siluam unam s. Marie quidem propriam sed nostro forestarlo ut dicebatur iuri obnoxiam. ab hac forestall lege deineeps liberam facio et absolutam. ut nullus legatus publicus uel magister forestarius cam inuadere présumât, sed quiequid commodi uel seruitii uel utilitatis inde haberi potest, siue medena. siue quicunque usus inde proueniat. omnino in ecclesie utilitate. dispositione et potestate consistât. Hanc siluam prenominate iam uille incole propter diuersas pauperum necessitates adgressî sunt cederé et faceré nouale. sed siue terra fiat arabilis siue in statum renutriatur nemoris cedendi. no- uandi. colendi uel mutandi illam. quiequid horum factum fuerit concedimus
458
et confirmamus. ut iam predictum est ecclesie esse iuris. Et ut hec nostre deuotionis et actionis traditio rata semper et incommutata permaneat. banc deliberationis nostre cartain sigillo nostro signauimus et confirmauimus. et banni nostri auctoritate roborauimus. ut si quis earn delere. uel quod a no- bis affectu pietatis actum est inuertere presumpserit anathema sit. Nomina testium qui interfuerunt huic traditioni. Anselmua de Edingen. Michuuinm. Engelbtrtue. Dauid. Udalricus. Theoderùnts. Abraham. Engelbertus* de Ludentsdorf. Eremhertu* de Confiuentia. Guntram. Otto. Poppo. Egelol- fils. Meingoz. Heriman. Ilerem-tn. Siqebodo. Henricus. Actum auno domi- nice incarnationis M.CI. indictione. Villi, régnante Henrico Homanorum im- peratore augusto, féliciter. Amen.
S!u6 bem $)ip(om<itar Ьев Stoftere Oten.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 428, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/0e93e6c7-fcc5-4f9c-b0f7-ada8cbd21d1a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success