Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 403, S. 446
I. n. s. е. i. t. Sigefridus diuina fauente dementia Moguntine sedis ar- chiepiscopus. Notum esse cupimus cunctis Christi fidelibus tarn futuris quam presentibus, qualiter Bertoldvs comes, et uxor eius consanguínea nostra Há detele contcmpta seculari diuitiarum afHuentia, postposita heredum et amico- rum suorum dilatata propagine, Christum et martirem eius Christoforum et ss. confessorem Martinum heredes sibi elegerunt. Igitur predia sua, que in tribus pagis habuerunt, id est in Nac/tgowe, in Trachari, in Hvndesrticha, quorum quedam in comitatu eiusdem Bertoldi comitis, quedam in comitatu Emichonis comitis sita erant, ad altare s. Cfiristophori mart, in loco, Jiabm- geresburc nominato, quern locum comes idem hereditario iure posséderai et in dotem cidem coniugi sue donauerat. potestatiuis manibus legauerunt. Sunt autem hec loca prediorum: Tonnense cum suis pertinentiis. Knchriehe cum suis pertinentüs. Chéri cum suis pertinentiis. Buodenesheim cum suis perti nentes, urbs et ecclesia in loco Alceia, cum dote et decimatione illuc perti nente. Mansus unus in uilla MunzieJtun et nouem iugera uinee. Legauerunt etiam ad idem altare s. Chrtstoj/hori mart, semientes ad prodicta predia per tinentes et cetera mancipia, quibus singulis ius congruum discretee ratione si- cut infra uidetur, stabilire curaban t. Post hec idem Bertoldvs comes et uxor eius dilecta Hcdeirigis predictum locum Habengeresburc et omnia que uel prius illuc pertinebant, uel que ipsi postea illuc tradiderant, ad altare s. Mar tini confessoris in maiori ecclesia Mogontine sedis, absque omni contradic tions legauerunt cum omni utilitatc que tune temporis inesset, uel que post- modum fieri potuisset. Ncc illud ad illorum bonorum preeariam, non prop ter terrenam pecuniam, sed ad remedium animarum suarum neenon paren- ftim suorum eo tenore fecerant, ut in loco lUdmigeresburc, monasteriuni, ip- sis quantum possent opitulantibus, construeremus; et collectis tot fratribus quot a bonis eo pertinentibus pasci et uestiri possent, canonicam ordinare- mus , in qua fratres illi eomrnuniter uiuerent et religiose deo scruirent, ad exemplum corum, qui in primitiua ecclesia, sicut in actibus apostolorum le- gîtur, nichil suum esse dicebant, sed erant illis omnia communia. Igitur ea mancipatione ita uerborum nexu peracta et inuestitura prediorum eorumdem ad sedem nostram triduana possessione per ecclesiasticos semientes nostros sicut ius et mos postulat confirmata; nos ad locum Jiabengereslnirr, profecti sumus; et bonis predictis et illius loci seruientibus in potestatem mostram per s juramenta suseeptis, пе�? non comité Bertholdo et uxore eius //. proprietati in eisdem prediis et mancipii« stipula abrenuntiantibus omnia ej)iscopali banno stabiliuimus. De bine collectis in eodem loco canonicis arbitrium tale per scripta nostra concessimus, ut liceret eis sue conuersationis uirum, quem uel- lent, prepositum: et bonis suis aduoeatum quem mallent, eligeve, quibus nos curam regiminis committeremus. Et cum illi morerentur; uel culpis exigen- tibus abieerentur, nulli successorum nostrornm alios illis darc liceret, nisi quos iterum electione fratrum substituèrent. Bertoldvs etiam cornes miles nos-
432
ter effectue est. quem rogatu canonicorum, eiusdem loci aduoeatum substitui- raus et de bonis que ecclesie nostre mancipauerant, quedam que subter no- tata sunt, sibi, et dilecte coniugi eius in beneficium dedimus; que tamen post obitum eorum ad utilitatem canonicorum redirent. Mansum unum in Raben- geresburc cum suis pertinentüs, et bona seruientium omnium prêter quinqué, qui fratribus seruirent. nec non de antiqua dote eiusdem ecclesie XX man sos. Ad bec communi consilio nos cum comité seruientes discreuimus, qui prepósito et fratribus obedireiit et qui post obitum eius, nobis in curte nos tra seruirent. Ulis uero qui nostre seruituti sunt attitulati. id ius in ser- uiendo concessum est, quod optimum ecclesie nostre seruientes habent. Bona autem eorum illis morieutibus ad filios suos, qui nostre ecclesie sunt, perti- neant. Sed quicunque fílium superstitem non babens moriatur, omnis pos sessio eius ad usum canonicorum reuertatur. His ita dispositis, ut laus et ho nor dei in predicto loco Rabengeresburc augeretur, nos etiam ex bonis nos- tris ad XXX libras, decern de cuite Soberenheim, decern de curte Ulmena, decern in prouincia Ilessun dicta, cisdem canonicis dedimus pro remedio anime nostre et comitis Bertoldi et uxoris eius Hedeicigù, nec non omnium antecessorum et successorum nostrorum, ut et nos, orationum et oblationum que ibidem deo offeruntur, participites esse mereamur.
Isti sunt testes qui presentes bec omnia uiderunt et audierunt: Burchart. Adelwin. Berthram. Adelo. Rtieger. Ernebreth. Cuono. Be- riman. Morliart. Adelbreth. Otto. Adelhun. Gunilieri. Wolfram. Fol- mar. Albret. Megingoz. Ruodolf comes. Diedo. Ruopratk. Wolfram. Warinheri. Milo. Erkanbrat. Ruodeger. Iohannes. Swigger. Diedprttt. Razo propositus. Hartwin prepositus. sArnoldus prepositus. Rnoprat deca- nus. Folcolee. Gebehart. Folpret. Gozechinus magister.
Acta sunt bee publice anno dominice incarnationis. M.LXXI1II. indic- tione XII. régnante Heinrico quarto, regni eius auno XVIII. Sigefrido ar- chipresule currum dei aurigante féliciter.
Slue neuerer Slbfd;rift.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 403, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/10be7c01-649b-47ac-8dca-bb2b1e2fffdb/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success