Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 473, S. 519
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 473, S. 519



In nomine dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti. Adaperiat dominus cor uestrum in lege sua et in preceptis suis, et faciat pacem in die- bus uestris. amen. Quoniam uero hanc pacem quam dominus fecit et inter suos esse uoluit. uiolare sepe uiolenti moliuntur. maxime quoque in bonis s. aecclesiae diripiendis. cum manifesta non audent rapiña, quod utinam nun- quam auderent. quadam tamen fraudulenta compositaque machinatione Chri sti aecclesiam ledere non desinunt! statutum est generali ss. patrum proui sione. ut si quod donatiuum s. accclcsiç siue pro Christi et sanctorum eins honore, siue pro defunctorum requie. seu alia qualibet eompetenti ratione. legitime et a legitimo possessore conferatur. hoc in carta aliqua quae specia- lius appellatur manuscriptum uel priuilegium notetur. et s. apostólica uel epis copal! auctoritate signatum quod legitime factum est confirmetur. quatinus deinceps quod iuste possidetur. inconuulse teneatur. Beati qui non solum suis temporibus aecclesiae cuius administratores extiterint vigilanti solertia prouiderunt. uerum etiam quicquid in posterum ei nocere potuisset caute mu
505
nitionis clipeo anticipantes excusserunt. nos uero pigri serui et inutiles qui et nostris temporibus aecclesiae Christi cum plus eis possimus. parum confe- rimus. et quod ab illis est allatum et usque ad nostra témpora custoditum hoc uel ipsi aliquando auferimns. uel ut alii auferant per desidiam patimur. efFecti uel in pastorali pelle lupi rapaces, uel cum lupis non obuiamus. timidi pastores; Ego igitur Bruno in treuirorum metrópoli christiani gregis licet indignus prouisor. sequens tarnen exemplum precedentium patrum. Patrimo nium quod uulgo nominatur Bothardt' iacens in caradono quod ipse domino Lancechino uendidit. illeque post decessum amicorum suorum pro eorum suç- que salute animarum aecclesie s. Ca«tori» que in cadem villa fundata est ad elemosinam fratrum tradidit. liberatum pi'ius a Wolfgango apud Opktemedinc. ubi inito communi utriusque amiconim consilio. illi dimisit quicquid apud cheledin habuit. et apud Boseda. et in Bermodasheim. tali conditione ut cuno- tis aliis que Lancechinns possidebat wolfgangus renuntiaret et extipularet. liberatum etiam a fredeberto et omnibus aliis impetitoribus. in perpetuam he reditärem dedit s. Castori legitime et absolute, ipse propria manu et per ma- num aduocati eui wameril hoc ipsum donum eidem ecclesiae in hereditario ivre constituo et confirmo, precipio quoque auctoritate episcopali. et sub banno constringo. ne aliquis priorum heredum manum ad prescriptum eccle siae donum apponat. sitque ab omnibus impetitoribus inconuulsum. quod con stat iam dudum ab illis fuisse liberatum et absolutum. Ab bac hora dein- ceps quisquís in hec predia tarn agrorum quam vinearum quae olim erant Bothardi. deinde Lancechini. quorum heredem s. Gastorem ipse constituit nos quoque constituimus et confirmauimus. manum per aliquam violentiam contra ecclesiam immiserit. uel aliquid eorum fraudulenter ab ea abalienauerit. sit ipse quoque abalienatus a liminibus s. matris aecclesiae. et a consortio sanc torum sequestratus. sitque anathema maranatha. nisi eidem ecclesiae ad sa- tisfactionem uenerit. et de illato damno ausuque temerario ueniam uel iuste uel misericorditer postulauorit; — Actum anno dominice incarnationis .M.C. XXI. indictione .Х1Ш. régnante Hrinrico imperatore. IUI. rege .V. anno regni eius .XXIII. imperii autem .XI. anno autem episcopatus domni Bru- nonis archiepiscopi. XX. eodem scilicet anno quo domnus imperator per- noctauit in uilla treis. cum iret expugnatum Castrum quod comes ottho con tra ilium erexerat. in ecclesia s. Cmtoris que est in caradono. die dedicatio ns eius. rogante domino Oodefrido chorepiscopo et eiusdem ecclesiç prepó sito, et Lencechino decano, coram idoneis testibus. clericis et laicis. S. M- dobfi. S. Wizelini presbiterorum et canonicorum s. Cantoris. 8. Gvntrarni. S. Erwusti canonicorum s. Petri Treuirensis. S. Beimbaldi de Isemburok. S. Heinrici dapiferi. S. Anelini. S. Bacholfi. S. Hunoldi. S. Theoderici. — .
Stu* bem Original.
506
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 473, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/14125b48-a090-4f18-a5bd-cbbc0bc2a92e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success