Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 310, S. 351
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 310, S. 351


I. n. s. e. i. t. Heinricus diuina fauente dementia rex. Quoniam in fundando uel renouando aecclesias dei per antecessorum nostrorum rcgum scilicet uel imperatorum témpora cognouimus amplificata ctiam regalia iura! nostram quoque industriam dilectione dei prouocatam. necnon fidelium nos trorum suasionibus incitatam. Oportet pro amplianda regali nostri pace iure similibus inuigilare studiis. fidelium itaque nostrorum relatione comperimus monasterium esse in regno nostro aefternacus dictum in quo beatus requies- cit uuillibrordus arcbi episcopus. quod ipse uenerabilis a fundamcntis con- struxit. datis sibi a püssimo rege pipino prediis. Hoc etiam ab ipso prin cipe filioque eius karolo. necnon ckhidomiico imperatoribus scriptis priuelc- giis sub mundiburdio et defensione sueeedentium regum uel imperatorum de- liberatum est mansurum. ac monachicum ordinem secundum regulam s. be- nedicti. ab inhabitantibus ibi perpetual iter conseruandum. Quod prauitatc cuiusdam karlomanni inuasoris et tyrannidem exercentis uiolatum est. mo- nasticae uidelicet uite norma destructa. et clericis saecularibus intromissis. Sed rursum a domno bonç rcemoriç ottone magno serenissimo augusto in- stinctu illustris uiri sigifridi comitis secundum decreta supradictorum impe ratorum in priorem statum est reparatum. constituto ibidem abbate rauengero nomine. Qui adieus serenitatem culminis nostri. obtulit nobis priuilegium prefati magni ottonis augusti. obseci'ans ut firmitatis gratia imperiali auctori- tati nostram quoque superadderemus auctoritatem. Cuius precibus ob amo- rem dei et reuerentiam ipsius loci, libenter assensum prebuimus. atque boc nostrç regalitatis preceptum. erga ipsum monasterium fieri libuit. Per quod nunc regali nostro decreto et auctoritatc decernimus atque iubemus. ut iuxta precedentium decreta regum uel imperatorum ob amorem dei tranquillitatem- que fratrum ibidem sub regula s. benedicti consistcntium cum omnibus ad se iuste aspicientibus uel pertinentibus sub plenissima defensione nostra ac mundiburgio nostro sint. atque successorum nostrorum. ea conditione ut mo- nachice conuersationis ordo ibidem iugiter conseruetur. nullusque eis aliquam uiolentiam uel subreptionem possessionum ad monacborum stipendia pertincn- tium inferre présumât. Et ut melius eos delectet pro nostra incolomitate deum exorare. concedimus monacbis electiouem liberam substituendi ex se- metipsis abbatem equp regis consensu quemcumque religiosç uitç congruum sibi inuenire ualuerint. Hanc itaque auctoritatem. ut pleniorem in dei no mine obtineat uigorem et a fidelibus sanctae dei aecclesie et nostris uerius
336
credatur et dili'gentius conseruetur! manu propria subter firmauimus et sigilli nostri inpressione signari iussimus.
Signum domni Heinrici regis inuictissimi.
Bruno canccllarius uice Uuilligisi archicappellani recognouit.
Data .II. Kai. Iunii. indictione .II. Anno dominice incarnationis M. V. Anno uero domni heinrici secundi regnantis tercio. Actum in dei no mine traiecto. féliciter amen.
йив bcm Original.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 310, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/202bc070-d9ac-4885-967a-8a2fbf477d67/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success