Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 351, S. 393
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 351, S. 393

I. n. s. e. i. t. Heinricus diurna fauente dementia rex. Nos qui anti quorum insignia regum, deo iubente gestamus. egregia eorum mérita, ex scrip- tis in ecclesia Christi frequenter audiuimus. Ea quippe a uenerabilibus uiris episcupis uel abbatibus. eiusdem causa negocii in nostram collata presenciam imitari decet. Quibus diuina inspirante gratia id aninii sedet. ut ecclesias Christi infra nostri contiguum regni constitutas de nostra babundanti copia ubi ex toto non possimus ex parte augmentemus. Quapropter notum esse uoluimus sánete uniuersitati ecclesie tum future quam et presentí, quia nos pro remedio anime nostre parentumque nostrorum nec non pro interuentu dilec- tissime coniugis nostre Agnetis regine pro petitione dilecti atque uenerabilis metensis episcopi Theoderici s. btephano sanctoque Amuali talc predium quale nostre dicioni in uilla que s. Arnualis uisum est subiacere. uillam sci licet que dicitur Sarbrvcka integram sitam in comitatu Happinhacha et in pago Kosselgouwe in proprium tradidimus cum omnibus appendiciis suis, hoc est utriusque sexus mancipiis. areis. edificiis. terris, eampis. agris. cultis et in- cultis. pratis. pascuis. aquis. aquarum decursibus. molis. molendinis. piscatio- nibus. siluie. exitibus et redditibus. uiis et inuiis. quesitis et disquirendis. cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit prouenire, ea uidelicet ratione, ut predictus presul, omnesque successores eius de prefato predio liberam dehinc potestatem habeant obtinendi. tradendi. precariendi. uel quidquid sibi placue- rit. ad usum s. ecclesie faciendi. Inde et ut liée regie nostre tradicionis li- beralis autoritas stnbilis et inconuulsaomni tempore permaiieat. hanc cartam inde conscriptam manu propria ut infra poterit uideri. corroborantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domini Heinrici regis inuictissimi. Theodoricus cancellarius uicô Bardonia archicancellarii recognoui.
Data VIII. Cal. Iunii. anno dominice incarnationis M.XL.VI. Indictione XIIII. anno autem domini Heinrici tertii ordinationis eius XVIII. regni uero VIII. actum Aquùgrani palatio. in dei nomine féliciter. Amen.
«tu« neuerer «b[et)rift.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 351, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/2113fa0c-3ac1-4fbd-9902-99747a9c80ac/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success