Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 586, S. 632
I. п. в. е. i. t. Ego bertolfus humilis abbas ecclesie s. Eucharit notum esse cupio presentí bus et futuris fidelibus. quod nouem diurnales et dimidium arabilis terre in campo de Vria secus terram nostram emi pro XII. marcis examinati argenti a fratre Wezelone cellerario de domo b. Petri. Preterea idem frater pro II. marcis uinum mihi uendidit ad opus fratrum meorum. Non babens igitur ad manum pecuniam .XIIII. uidelicet marcas quas illi persoluerem. consilio capituli mei censum quendam quatuor scilicet modios tritici et quatuor siliginis in uadimonio ei deposui. quem censum tribus anni temporibus in festo -videlicet s. Paulini et in natali domini et in pascha ec clesie nostre persoluere deberet de molendino. quod hereditario iure possidet iuxta ecclesiam b. Geruasii. Censum autem prefatum tarn diu teneat. donec uel ego uel quilibet successor meus XI11I. marcas ei uel cui ipse destinaue- rit persoluat. Ne uero aliqua" de hoc facto calumpnia seu dubietas aboriri posset, ego id presentí scripto et sigilli mei impressione confirman feci et unam partem scripti predicto fratri dedi. alteram in ecclesia nostra reseruari
618
postulaui. ad maiorem etiam eiusdem rei firmitatem testée qui interfuerunt subter annotari fecimus tarn de monachis quam de clericis et de laicis dis- cretis. quorum bee sunt nomina. Oodefridus summits prepositus. Hillinus decanus. Arnolfus archie]¡aconus. Heinricus cantor, et priores Theodericus. Euerbero. Humbertus. et de monachis Bertolfus. Saulinus, et de laicis. Theo dericus. Felix. Hunoldus. Ludewicus. Burckardus. Ludeuuicus. Euerbero et «Iii multi de clericis et laicis.
SJui einem SMpiomatar in ïrier. 1
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 586, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/22255295-1fc4-417f-ba5b-7a179019caba/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success