Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 66, S. 90
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 66, S. 90


Preceptum domni Ludovici imperatoris de rebus Riclmrdi, quas ei restituit secunda vice, quando reconciliatus est cum eo de villa Uillantia.
In nomine domni dei ct saluatoris nostri ihesu christi. Hludouuicus di urna rcpropitiante dementia imperator augustus. notum igitur esse uolumus cunctis fidelibus s. dei ecclesiae et nostris. presentibus scilicet ct futuris. quod olim fanmlante nobis richardo tunc temporis ostiario nostro concesseramus ei ad proprium quandam uillam nostram in arduenna sitam. cuius uocabu- lum est uillantia. sed quia aemergentibus malis ob horeis contra nos factio- nibus in nostrum regnum et honorem quidam maliuoli conspirauemnt. et eiusdern partis memoratus richardns fauctor extiterat. atque cum filio nostro hlothario relictis nobis, absccsserat. eadem uilla nostro fisco sociata est. Nunc autem quia miserante domno idem Motharins filius noster una cum suis ad nostram prcsentiam atque concordiam et hunaniniitatem humiliter properauit. indultis ob amorem dei omnibus, quae in nos male patrauerant. placuit etiam misericordiae nostre ut proscripto richardo iam dictam uillam pietatis intuitu sicut pridem fuerat. ad proprium restituere et insuper tria mancipia ex fisco nostro romfelt. gotsericum uidelicet. et Liutherium atque ratuscum. necnon ct de altero fisco nostro mimuheistati quendam senium nostrum, qui dvdo appellatur. cum uxore sua et omnibus rebus iure proprietario a se possessis. atque etiam ex altero fisco nostro appellatum uindrinio alium senium nostnmi qui uuitgarius dicitur tribuere. ut eis nosti-ac auctoritate misericordiç iure proprietario uti et dominari preualeat. firmitatis autem gratia hos imperiales apices nostros ei fieri iussimus. per quos deccrnimus ut sepe dictam uillam cum omnibus ad earn iure et legalitcr pertinentibus. uidelicet ecclesia inibi constructa. domibus. aliisque aedificiis. terris cultis et incultis. siluis. pratis. pascuis. aquis aquarumue decursibus. molendinis. exitibus et rcgressibus.
76
mancipiis desuper commanentibus uel ad earn in quocumque loco iure aspi- cientibus. totiim et ad integrum, sicuti in precepto dudum a nobis illi facto continebatur. cum prenominatis mancipiis deinceps iure proprietario teneat atque possidcat. et quicquid de eis faceré uoluerit liberam habeat potestatem ñeque illi quicquam supradictorum turbinum defectio atque conspiratio dein ceps obsistat. quin quod nostrç misericordiç muñere sibi conlatum est quiete ualeat possidere. uel quicquid iure proprietario faciendum decreuerit propria dominationc pro suo libitu perfrui. Et ut haec nostrae restitutionis atque largitionis auctoritas semper inconuulsa ualeat manere. manu propria subter earn firmauimus et annuli nostri impressione adsignare iussimus.
Signum hhidouuici serenissimi imperatoris.
Hirmînmarua notarius ad uicem hugonis recognouit.
Data VI. Kai. Julii. anno christo propicio. XXVI. imperii domni Ыи~ douvici piissimi augusti. indictione. II. actum uiwmatia ciuitate. in dei nomine feb'citer. amen.
Slue Ьеш golbnen ЯЗчф bet îlbtet Sßrüm.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 66, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/2b08b67a-c91f-45f6-a84d-10f814bad79b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success