Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 394, S. 437
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 394, S. 437


Alexander episeopus seruns seruorum dei. dilecto fratri nostro U. s. Tre- uericç çeclesie uenerabili archiepiscopo. diebus uitç tue. Si pastores ouium solem geluque pro gregis sui custodia die noctuque ferre intenti sunt, ut nequa ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus deficiat. oculis semper uigilantibus circumspiciunt. quanto sudore. quanta cura debemus esse peruigiles nos qui pastores animarum esse dicimur. Attendamus igitur ut si sacrum officium exhibere erga custodiam commissarum ouium Поп assumus ne in die diuini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem negli- gentie nos reatus excruciet. Unde modo honoris reuerentia inter ceteros subli- miores iudicamur. Pallium autem fraternitati tue ex more ad missarum sol- lempnia celebranda sicut concessum est antecessoribus tuis concedimus. uide- licet. in natale domini. in purificatione et in aliis festiuitatibus s. Marie, in „ palmis. in cena domini. in sabbato sancto. in die dominica resurrectionis. in octaua pasee, in ascensione domini. in penthecosten. in natale s. loh. bapt. in natale omnium apostolorum. in festo s. Laurentii et s. Màuritii. in festo s. Michahelis et Omnium Sanctorum et s. Martini, et sanctorum uestrorum quorum corpora apud uos habentur. in dedicatione çcelesiç. et in anniuersario tuo. et quando ordines faeis. Hortamur itaque caritatem tuam ut mores uite tue tanti honoris ornamento conueniant. quatenus auctore deo exempli uerbo possis esse conspicuus. uitA igitur tua sit filiis tuis regula, ut si qua tortitudo in illis deprehenditur m ea dirigatur. Cor ergo tuum nequo prospera quç temporalitcr blandiuntur extollant ñeque aduersa deiciant. sed quicquid illurt fuerit uirtute patiencie dcuincatur. Nullum apud tc locum odia, nullum fa-
uor indiscretus inueniat benedictionis tue iustique iudicii opus
uicio commaculet. Sit in te et boni pastoris dulcedo. sit et,
iudicis pura discretio. unum quod innocenter uiuentes ioueat. aliud inquietos a prauitate compescat. misericordem te prout uirtus patitur pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subueniat. opprimcntibus modesta ratio eontradicat. Nullius faciam contra iustitiam accipias. nullum querentem iusta despicias. Custodia in te cquitatis excellât, ut пе�? diuitem potentia sua aliquid apud uos extra uiam suadcat rationis audire. пе�? paupercm de re sua faciat humi- litas desperare, quatinus deo miserante talis possis existe're. qualem sacra lec tio precepit. dicens. oportet episcopum irreprchcnsibilem esse. Sed hiis om nibus uti salubriter potcris. si magistram karitatem habueris. quam qui secu- tus fuerit a recto aliquando tramite non recedit. Ecce frater karissime. inter multa alia ista sunt pallii que si studiose seruaueris quod foris accepisso os- tenderis intus habebis. Crux autem ante te sicut ante decessores tuos ubi
«
423
geratur. Primatum quoque ecclesie tue iuxtaformam sanctonim predecesso- rum nostrorum. a quorum auctoritate non debemus aberrare concedimus ac confirmamus. Sancta trinitas fraternitatcm tuam gratie sue protectione cir- cumdet. atque ita in timoris sui uia nos dirigat. ut post uite huius amaritu- dinem ad eternam similiter dulcedinem pcruenire mereamur. Scriptum per manum Iohannis notarii et regionarii ac scriuiarii s. sedis apostolice, indic- tione VI.
Hut bem Balduineo.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 394, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/339391e8-c695-4bd4-b56f-51a03544b4bd/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success