Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 347, S. 389
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 347, S. 389

I. n. s. e. i. t. Heinrictts diuina fauente dementia rex. Omnibus Christi uostrique fidelibus tarn futuris quam et praesentibus notum esse uolumus. qualiter nos ob interuentum. ac petitionem Hunfridi Magedeburgensis aeccle- siae uenerabilis archiepiscopi. Adalgero nostro fideli capellano .1. mansum. in loco Walmichi. et in pago Einrichi. et in comitatu Bertholdi comitis si- tum. Cum omnibus suis pertinentiis. hoc est. utriusque sexus mancipiis. areis. aedificiis. terns, cultis. et incultis. uineis. agris. pratis. pascuis. campis. siluis. uenationibus. aquis. aquarumque decursibus. molis. molendinis. piscationibus. exitibus et reditibus. uiis. et inuiis. et cum omni utilitate. quae ullo modo inde prouenire potest, in proprium dedimus. atque tradidimus. Ea uidelicet ratione. ut praedictus Adalgerus. de praefato praedio sibi a nobis tradito. li- beram de hinc potestatem habeat. scilicet, tenendi. tradcndi. uendendi. com- mutandi. praecariandi. uel quicquid sibimet placuerit inde faciendi. Et ut haec nostrae traditionis regalis auctoritas. nunc, et perenniter. stabilis. et in- conuulsa pei'maneat. hanc cartam. inde conscriptam. manuque propria ut in fra uidetur corroborantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domni Heinrici tercii regis inuictissimi.
Eberhardus cancellarius uice Bardonis archicancellarii recognoui.
Data. ПИ. Kalend. Septembr. Actvm Radasponae féliciter, anno do- minicae incarnationis. M.XL.II. anno autem domni Heinrici tercii ordinatio- nis eius .XV. Regni uero. IUI. féliciter. Amen.
Йиб btm Driginaf.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 347, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/35df010d-77bb-4bc6-b697-ce2fab10f6a0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success