useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 647
Signature: 647

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
615. (Srjbifd)of Sívnoíb bon Шащ toevgïetd)t ba8 Ätofter î)poben= fcerg mit bcn 9îonncn 31t 9îupevtëberg über i^re SBer^aftitiffe. 1158, ben 22.
Source Regest: 
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 647, S. 691
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 647, S. 691

    Graphics: 
    x

    I. n. s. e. î. t Arnoldus diuina fauento dementia Uaguntine ecclesie archiepiscopus. Quia apostólo attestante gratuita dei dementia, in eius agri cultura cultores esse debemus. nostri debitum officii exigit. ut nociua queque in dominico agro eradicemus. utilia uero ponamus. Quapropter dignum du- ximus notum faceré omnibus fidelibus ta m futuris quam presentibus. quod nos quietem et concordiam diligentes, cos qui sub regimine nostro degunt. in unimitate caritatis deo famulari attentius exoptamus. Huius rei gratia fra- tres de monte b. Disibodi et sórores de monte b. Ruperti iuxta Pinguiam sito, nullum aduersus se respectum offensionis habere uolentes. decreuimus ut sórores isto et locum et predia sua a fratribus illis soluta libere teneant. пе�? ullum impedimentum in quibuseunque causis ab eis sustineant. Nam cum domina Hildegardis de monte b. Disibodi ad montem b. Ruperti cum quibusdam puellis cum ea deo dicatis uenisset. et locum ipsum de diuersis personis cum uineis sibi a quibusdam fidelibus collatis iusto concambio in proprietatem redemisset, predicti fra tres inito communi consilio pro oblationi- bus quas cedom puelle ad monasterium b. Disibodi pro se contulerunt. ¡p- sis et posteris earum in diuersis locis VIII. mansos per dominum Счпопет abbatem in concambio in perpetuum dederunt. quod postea dominus abbas Helingerus firmauit atque in presentía nostra et aliorum quamplurimorum eundem locum assensu cunctorum fratrum suorum absque omni contradictione sicuti predictum est. liberum dim.sit. quod et nos pro utilitate et necessitate earundem sororum benigne concessimus. decernentes ut hec et cetera que eis in quibuscunque oblationibus data sunt uel dabuntur. absque omni contradic tione prefati abbatis et successorum eius possideant. Sed tarnen ne ipse per incertitudincm sacerdotum negligantur. censuimus ut quicunque in monte b. Disibodi. nunc et in futurum abbas fuerit. curam animarum earum gerat, ita ut sacerdotes monachos scilicet boni tcstimonii. qui eas in omnibus pro curent, secundum utilitatem et petitionem ipsarum eis prouideat. ncc iterum illos sine uoluntate earum amoucat. benedictionem monástico professionis se cundum dispositionell b. Benedicti eis pro se concédât, atquo in omnibus causis ad quas ipsum aduocauennt. eis benigne assistât, ita sane, dum talis religio in utroquo prefato monasterio uiguerit. quod bec digne ab his queri. et ab illis concedi potuerint. Statuimus etiam ut ipse sórores post obitum spiritalis matris earum aliam tum in exterioribus utilem et idoneam communi et salubri consilio sibi in spiritalem matrem secundum regulam b. Benedicti eligant. libera elcctione. cui omnes per omnia obedientiam exhibeant et ad

    677

    quam cuneta, que in prefato loco disponenda sunt respicíant. Ipsum ergo lo cum sub patrocinium s. Martini ac sub tutelam nostram successorumque nos- trorum cum omnibus attinentiis suis suscepimus. atque omnes iustitias. quas alia monasteria. que sub regimine nostro sunt, in uniuersis spiritalibus cau- eis habent. et huic concedimus. nee eis ullum aduocatum prêter nos et eos qui nobis in officio nöstro succedunt. a süecessoribus nostris preponi conce- dimus. Ut autem hoe rationabilc factum nostrum apud omnem posteritatem ratum et inconuulsum omni euo pcrmaneat. presentem paginam impressione sigilli nostri fecimus insigniri et auctoritato nostra corroboran, statuentes ex. uirtute dei et auctoritato b. Petri et nostra, ut quicunque hoc intringere at-i temptauerit. perpetué onathematis pene nisi resipiscat subdatur. Huius rei testes sunt, Hartmannus maioris ecclcsie prepositus. Arnoidus custos de domo. Sigelous decanus. magister Wilkehnus. Hugo cantor. JJaldemarus abbas s. albani. Qotfridus abbas s. Iacobi. Helingerus abbas s. Disibodi. Ansel- mus abbas s. Iohannis in Biscofesberch. Burchardus propositus in Gichen- burg. Hezechinus prepositus s. mauritii. Balwinus prepositus s. Iohannis. Gotfridus prepositus de frankenefort. Conradus prepositus s. Gingolfi. Ca- pellani. Budingus. Dragebodo. Gernotus. Ortuuinus. Gotfridus comes do Spankeim. Conradus comes de Kerebergk et frater eius. Emicho de Baum burgk. Bertholdus comes do Nithec. Gerhardus comes et frater eius Buper- tus de Lurenburg. liberi. Gerhardus de Keluerawe. Marquardus de Ber- gistat. Wernherus de Walenbach. Ministeriales. Helpricus vicedominus et frater eius Hermannus. Petrus. Wienandus. Embrico et frater eius Meingo- tus. Amoldus. Dudo. Godeboldus. Beinbodo. Diethericus. Fridericus et frater eius Embrico. Hathous et alii quam plurimi. Acta sunt hec anno dominice incarnationis. M.C.L.VIII. ind. VI. sub papa Adriano, régnante gloriosissimo imperatore Friderico huius nominis primo, data Moguntiy. XI. Kal. Iun.

    «u« neuetet Slbftfctift.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.