Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 320, S. 359
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 320, S. 359


I. n. s. e. i. t. Notum sit omnibus orthodoxis tarn presentibus quam futuris. qualiter ego Poppo humilis arcbiepiscopus altaría cenobii s. Marie matris domini supra littus Moselle in australi parte sita dedicauerim adhuc rudis in episcopatu meo hunc locum a canonicis possessum inueni. monachis inde expulsis. quorum conuersatio ibi anterior fuit. Quod cum perciperem et diu mecum uoluerem non id deo esse gratum animaduerti. maxime qui ad hoc alüs preessem. ut uitam et mores eorum de malo mutarem in b'onum. Huic cenobio decreui prioris regule restituere statum. Blud pro certo sciens ut sicut antecessori meo illa preordinatio prouenit ad coronam. ita michi hec permutatio nisi monastice discipline fieret restauratio ad supplicium pa- reret penam. Unde etiam cum a diuersis diuersus sermo ageretur. de reli- quiis et benedictione altaria feci apperiri me presente, et quid in illis habe- retur perscrutari caute. Quibus inuestigatis bonorifice dedicantur intus repo- sitis reliquiis. Uerumptamen ut post reuocatam memoriam benedictionis ad humanos usus amplius fièrent firmiora et stabiliora ea honorari aliquo de creui muñere dotario. ut ibidem memoria mei haberetur in perpetuo, unde de proprio capellam Beuera cum quinqué mansis. que habebam in manu mea ad gloriam et laudem dei et sanctorum eius supradicto cenobio desti- naui. et inde prebendam michi iure fraterno emi que post obitum meum dispensetur sicut precepero anime saluti. De cetero de bono unde dotaui ecclesiam Christi et matris eius quicunque aliquando molitus fuerit uim fa ceré aut rapto aut dolo anathemate condempno. Quod si non ueritus fuerit. sciât me assisturum cum ante summum iudicem in die magni iudicii et pro tali commisse puniendum iri. Acta sunt hcc anno incarnationis domini .M. XVII. indictione XV. Kalcnd. Ianuarii XVI. anno ordinationis mee primo, procurante Uraldo abbate. régnante Henrico imperatorc glorioso. subscrip ts testibus: Itorico aduocato. Sizimaro. Odelberto. laicorum. Folmaro cor- episcopo. Ramberto prepósito, alio Folmaro. Theoderico. Tepezone. Ade- lone. clericorum. —.
Яив einem Dffkialati.-ïriinfîumt Bon 1285.
344
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 320, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/3f286d04-c72a-49ca-ba9a-f9a46650e3c4/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success