Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 658, S. 702
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 658, S. 702

Victor episcopus scruus seruorum dci. venerabili fratri. H. Treueremi archiepiscopo et apostolice sedis legato, salutein et apostolieam benedictionem. Que a personis ecclesiasticis rationabili prouidentia et sapienti dispensatione facta esse noscuntur. nos conuenit confirmare, et ne in posteruni quod utili- ter et prouide factum est dissoluatur. apostolice sedis auctoritate munire. Ea- propter uencrabilis in domino frater concanbium et commutationcm quam cum prepósito, decano, et maioris warmaciensis ecclesie capitulo pro utilitate commisse tibi ecclesie rntionabiliter fecisse dinosceris. auctoritate apostólica confirmamus. In quo quidem concambio sicut in tuis et predicti capituli scriptis continetur. XVIIII. mansos in villa tua parthenheim. et duas areas, que XII. libras tune temporis annuatim soluebant. excepta décima et aduo- catia per manum folmari comitis de ráetele eiusdem curie aduocati prefatis filiis nostris. prepósito, decano, et ceteris canonicis maioris warmaciensis ec clesie et per eos suis successoribus legitime tradidisti. et pro his Castrum de nassov et curiam adiaccntem ab ipsis per manum Symonis comitis de sala- hmyge. iamdicte warmaciensi ecclesie liberi aduocati coram episcopo presente et consentante legitima traditionc recepisti. Predictum ergo Castrum et cu riam cum omni integritate sua a sepedicto capitulo tibi et per te treuerensi ecclesie tradita presentí pagina confirmantes, statiiimus. ut nulli de cetero li- ceat te seu commissam tibi ecclesiam in predictis bonis grauare. aut aliqui- bus molestiis temeré perturbare. Si qua igitur ecclesiastica secularisue per sona banc nostram confirmationem sciens contra earn uenire presumpserit. nisi secundo tertioue commonita presumptionem suam digne correxerit. dei omnipotentis et bb. Petri & Pauli apost. cius et nostram indignationem in- currat. et in extremo examine districte ultioni subiaceat. Datum laude VIll. kal. aug.
Hu« bent Original.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 658, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/3fd47c4b-5ff9-4ec9-8849-60a17b2d39c5/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success