Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 226, S. 271
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 226, S. 271

In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Otto diuina fauente dementia rex. Prauorum cogente iniusticia a dei timoratis operatur iusticia et sicut prauus in iniusticia nequior. sie iustus cooperante sibi iusticia fit iustior. Qua- propter cognoscat presentium et futurorum dei fidelium industria, quod pe- tione Rodberti archipresulis Treueremis çcclesie germanus noster Brün et Hermannus comes adeuntes serenitatem nostram deprecati sunt, ut abbatiam s. Afane que cognominatur Orrea sitam infra Treuerim urbem nostra largi- tione concederemus eidem principali ecclesiç s. Petri Ireuerensis ob amorem s. Petri et fidelitatcm eiusdem archiepiscopi Rodberti subinferentes. quod re- troactis temporibus subiacens esset eidem Treuerice ecclesiç. et hoc scriptis et confirmationibus antecessorum nostrorum regum comprobad. Igitur iustis petitionibus eorum acquiescentes nostra concedimus largitione. quin potius reddimus abbatiam s. Marie in Orreo s. Petro ad archiepiscopalem ecelesiam Treuire perpetua datione. ut cum omnibus appendieiis iugiter ac perpetuali- ter eis subdatur. Et ut null us successorum nostrorum regum audeat uel pos- sit infringere hoc preeeptum largitionis nostrç. sigilli nostri impressione in- signiri iussimus. ut per succedentia témpora inconuulsiim maneat per sécula.
Signum Ottonis serenissimi regis.
Brun cancellarius ad uicem Rotberti archieappellani recognoui. Иив bem Balduinuo.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 226, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/3fe4f44d-045b-4f0d-a4d0-c21d08c2b492/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success