Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 49, S. 71
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 49, S. 71



In nomine domni dei et saluatoris nostri Jhesu Christi Hludouuicus di- uina ordinante prouidenti^t imperator augustus. Si liberalitatis nostrae mu ñere locis deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates aecclesias- ticas ad petitiones sacerdotum nostro releuamus iuuamine atque imperiali tue- mur raunimine. id nobis et ad mortalem uitam temporaliter transigendam et ad eternam féliciter obtinendam profuturuin liquido credimus. Proinde noue- rit omnium fidelium nostrorum tarn presentium quam et futurorum sagacitas. quod uir uenerabilis. Heti sanetae Treuerensis aecclesiae archiepiscopus ob
56
tiilit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri bo- nae memoriae Karoll piissimi augusti in quam erat insertum quod non so lum idem genitor noster. uerum etiam praedecessores eius reges uidelicet Francorum aecclesiac sancti Petri principie apostolorum cui auctorc deo ipse archiepiscopus praeest sub suo nomine et defensione cum monasteriis et cel- lulis. basilicis. uicis. castellis. ad eandem sedem pertinentibus et rebus uel bominibus ad se adspicientibus sub immunitatis nomine et tuicionis defensione consistere fecerant uidelicet ut nullus per malbobergos ncc per aliqua inge nia eiusdem aecclesiac homines admalleret nequc freda aut theloneos exigere aut paratas in eoruni uel priuatas audientias exactare praesumeret. Pro rei uero firmitate postulauit nobis praefatus Heti ai-chiepiscopus. ut paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequcntes huiuscemodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem dei et reuerentiam sancti Petri erga ip- sam aecclesiam fieri censercmus. cuius petitioni libenter assensum praebuimus ct hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsam aecclesiam immunitatis at- que tuicionis gratia pro diuini cultus amore et animac nostrae remedio fieri decreuimus. per quod praecipimus atque iubemus ut nullus iudex publicus uel quislibet ex iudiciaria potestate in monasteria. aecclesias. castella. uicos. loca, uel agros seu reliquas possessiones praedictae aecclesiac. quas moderno tempore iuste et legaliter tarn ultra quam iuxta Menum uel circa Ligerem in pagis uel territoriis infra dictionem imperii nostri mcmorata tenet uel pos- sidet aceclesia. uel quae deineeps in iure ipsius sancti loci uoluerit diuina pietas augeri ad causas audiendas uel freda aut tributa aut coniectos aliquos exigendos aut mansiones uel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius aecclesiae distringendos nec ullas redibitiones aut illicitae oc- casiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat uel ea quç supra memorata sunt penitus exigere praesumat. neque theloneum exigere. quern admodum in praecepto domni et genitoris nostri continetur. sed liceat mcmorato praesuli suisquc successoribus res praedictae aecclesiac s. Petri cum omnibus sibi subicctis et rebus uel hominibus ad se aspicientibus uel perti nentibus sub tuicionis atque immunitatis nostrae defensione. remota tocius iudiciarie potestatis inquietudinc. quieto ordine possiderc. ct nostro fidcliter parère imperio atque pro incolomitate nostra coniugis ac prolis seu eciam tocius imperii a deo nobis collati et eius clementissima miscrationc per im- mensum conseruandi. una cum " clero et populo sibi subiecto dei immensara clementiam iugiter exorarc. Et quicquid de praefatis rebus aecclesiae ius fisci exigere poterat in integrum eidem concessimus aecclesiae scilicet ut perpetuo tempore et ad peragendum dei seruicium augmentum et supplementum fiat. Hanc itaque auctoritatem ut pleniorcm in dei nomine obtineat uigorera et a fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris uerius credatur et diligentius con- seruetur. etiam manu propria subter firmauimus et anuli nostii impressione signari iussimus.
Signum Hhuiouuici serenbsimi impcratoris. Durandus diaconus ad ui- cem Helisachar recognouit.
57
Data. VI. Kai. Septcmbr. anno Christo propitio tercio imperii domni Hludouuici piissimi augusti. indictione. X.
Actum Aguisgrani palatio regio in dei nomine féliciter. Amen. —. Яив bem nut jut $à(fte поф »orfyonbenen Original, ergemjt Ьигф bae Balduineum.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 49, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/41bd78dd-efb5-44e0-b966-d1ebd7e691f3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success