Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 234, S. 278
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 234, S. 278


f Johannes episcopus. seruus seruorum dei. reuerendissimo et karissimo confratri. H. sanctae Treuerensis aecclesie archiepiscopo. Diebus uitç tuae tantuni modo. Si pastores ouium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, ut nequa ex eis aut errando pereat. aut feri- nis laniata morsibus rapiatur. oculis semper uigilantibus circumspectant. quanto sudore quantaque cura debemus esse peruigiles nos qui pastores ani- marum dicimur. attendamus! ct susceptum officium cxbibere circa custodiam dominicarum ouium non cessemus. ne in die diuini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem. negligentiç reatus excruciet. vnde modo ho noris reucrentia sublimiores inter ceteros iudicamur. Pallium au ten i frater- nitati tuae ex more ad missarum sollcmpnia celcbranda transmisimits. quod tibi non aliter çcclesiç tuae priuilegiis in suo statu manentibus uti concedi- mus. nisi solum modo in natiuitate domini nostri Ihesu Christi, et in octauis eiusdem. in epipliania quoque ct in consecrationc sacri crismatis. atque in resurrectione et ascensione eiusdem domini nostri Ihesu Clu'isti. simulque in die pentecostes. et in natiuitate b. Iohannis baptistae. et in nateliciis omnium apostolorum. atque in assumptione b. dei genitricis semperque uirginis Ma rie, et in purificatioue ct natiuitate eiusdem. pariterque in dedieationibus çcclesiarum. et in omnibus prçcipuis sollempnitatibus tuae dioceseos. nec non in die natalis tui. et in eonsecrationibus episcoporum. sicut a nostris prede- cessoribus et a nobis sanccitum est. In sacrario uero induere tua fraterni tés debeat. et ita ad missarum sollempnia proficisci. et nihil sibi amplius ausu teinerariç prçsumptionis arrogare, ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur. ordinate etiani quae licere poterant amittantur. Cuius in- dumenti honor, modesta actuum uiuacitate seruandus est. et ideo hortamur. ut mores tui ornamentis conueniant. quatinus auetore deo recto utrobique possis esse conspieuus. Itaque uite tua filiis tuis sit regula, in ipsa si qua tortitudo in ill is iniecta est dirigant. in ea quod imitentur aspiciant. in ipsa se semper considerando proficiant. ut tuum post eum uideatur esse bene quod uixerint. Cor ergo ñeque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant. ñeque aduersa deiciant. sed quicquid illud fuerit uirtute patientie deuincatur. Nullum apud te locum odia, nullus fauor indiscretus inueniant. Districtum
263
te mali cognoscant. in fontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat. iiocentetn gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas. ne quod ultus non fueris. perpetrare permitías. Sit in te boni pastoris dulcedo. sit et iudicis seuera districtio. unum scilicet quod innocenter uiuentes foueat. aliud quod inquietos feriendo a prauitate compescat. Sed quoniam nonnum- quam prepositorum zelus. dum districtvs malorum uult uindex existere. tran sit in crudelitatem correctio. Irani iudicio refrena, et censura discipline sic utere. ut et culpas ferias, et a dilectione personarum quas corrigis non re cedas. Misericordem te prout uirtvs patitur pauperibus exbibe. oppressis de- fensio tua subueniat. opprimentibus modesta ratio contradicat. Nullius faciem contra iusticiam accipias. nullum querentem iusta despicias. custodia equita- tis excellet. ut nec diuitem potentia sua aliquid apud uos extra uiam ratio- nis audere. nec pauporem de re sua faciat humilitas desperare, quatinus deo iniscrante talis possis existere. qualem sacra lectio precipit dicens. oportet episcopum inreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter poteris. si magistram caritatem habueris. quam qui secutus merit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce fratrum carissime. inter multa alia, ista sunt sa- cerdütü. ista sunt pallii. quod si studiose seruaueris. quod foris accepisse os- tenderis. intus habebis. Sancta trinitas fraternitatem tuam gratiae suae pro- tectione circundet. atque ita in timoris sui uia nos dirigat. ut post huius uite amaritudinem. ad çternam simul peruenire dulcedinem mereamur.
Scriptum per manum Leonis scrinarü sanctae sedis apostolice in mense Iamiarii. indictione XV. Bene ualete.
Datum .VI. Idus. Ianuarii per manum Leonis nomen miculatoris. sanc tae sedis apostolice,, anno deo propitio pontificatus domni Iohannis summi pontificis et uniuersalis .XII. papç. in sacratissima sede b. Petri apostoli se cundo, in mense Ianuarii. indictione. XV. anno incarnationis domni D. CCCC.L.VII.
Sluô bem Original.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 234, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/49f7d8c4-c1a0-4859-9a8f-b3d579c37345/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success