Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 583, S. 630
I. n. s. e. i. t. Ego Godefridus ecclesie s. Petri dictus prepositus. Hil- linua decanus. A. archidiaconus et reliqui fratres presentibus et posteris in perpetuum. Si uenerabilium predecessorum nostrorum mcmoriam quantum in nobis est diligcnter conseruamus. et in qua parte delapsa fuerit reformare studemus. hoc et apud deum et apud homines utile nobis et honestum fore non diffidimus. Ea propter omnium fidelium uniuersitati ratificamus. quod ue- nerabilis prepositus et archidiaconus Arnolfus inter cetera que ad capellam s. crucis ante albam portam delegauit mansum adiacentem uille et castro de Витада illuc contradidit. hoc tenore. ut inde quotannis carrata demerati uini in littore Treuerensi persolueretur. unde karitas in anniuersario suo sólita fratribus per singulos annos impenderetur. Hunc igitur mansum quidam Al bertus tenens per multos annos prefatum redditum sine querela persoluit. do nee crescentibus ab omni parte malis et agriculture et cultores tepescere ce- perunt. et ille qui debebat per aliquod tempus plenaric non dedit. Cum au- tem ad persoluendum compelleretur. in hunc tandem modum cum eo con- uenimus. ut uno anno ei debitum censum omnino remitteremus. et ipse de allodio suo uineam quandam apud Urcicham predicto mansui superaddidit. quatenus deineeps sine contradictione ius debitum in festo b. Martini ab ipso et filio eius persolueretur. quod si tempore statuto non dederint et commo- niti a fratre qui hanc obedientiam habebit. infra quadraginta dies non cor- rexerit. et prefato manso et allodio quod superaddiderunt omnino priuentur. Ut igitur hec rata et inconuulsa deineeps permaneant. hoc inde cirographum conscribi et sigillo b. Petri communiri. et testes qui affuerunt subter anno- tari necessarium duximus. Gode fr idus summus prepositus. Hillinus decanus. Arnolfus archidiaconus. Henricus cantor. Teodericus. Bruno. Ileremannus. Wezelo. Et de laicis. Isenbardus. Engelbertus. Fridericus. Teodericus. Arnolfus. Stefanus. —.
Zut bem bomcapitulatifcben 2Diplomatar.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 583, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/4aaeee05-9478-4a39-8e94-003d469d6ad4/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success