Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 23, S. 42
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 23, S. 42


Karolomannus gratia dei rex franrorwm. uir illuster, regalcm quidem exoramus clemenciam et ánimos fidelium nostrorum adortamus. si circa eos qui tam erga genitore nostro quam et nos illibatam fidem et ueram fidelita- tem usque nunc exercuerant petitionibus illorum. in quo nostris auribus pa- tefecerunt. et ánimos illorum quos nunc in nostrum habemus dominium de- lectabilem atque amabilem circa nostrum seruicium de die in diem. hilario- res atque promptiores esse scimus. ideoque fidelis deo propicio noster illuster uir Dirodoinus comes palacii nostri clemenciam regni deo adiuuante nostri innotuit dicendo eo quod antecessores quondam nostri deo instituti reges per strumenta seriem cartai*um ad genealogía sua uel subséquente ipsius proge nie per eorum auctoritates eorumque manus roboratas uel confirmationes re- gum induisissent atque in iure eorum polestate confirmassent, silua aliqua in loco quç dicitur Benutefelt infra centina bdslango infra uasta ardxnna. et
27
cessionis regum in presentía nostra de ipsa silua retulit ad rclcgendum. et iimotuit nobis ut peractores iniquiter ipsa siiua ex parte inuasissent. et geni tor meus Pigpinm gloriosissimus rex predicto Dirodoino uel suis gamaladio- wis de ipsa silua manu uestita fecisset, dum de hac causa sic ante nos fuit ratio deducta et suam uel suis gamaiadionù. tarn per ucragos homines quam que per confirmaciones regum cognouimus. iusticiam ci reddimus de loco qui (licitur benezuelt. de illa fontana, que in ipsa uilla est infra unumquemque partem debeant habere, quantum ad nos pertinet. et actoris nostri ante eum uel suis gamaladionis iniuste contradixerunt. et infra banno fuit una uena dc ipsa fontana in circuitu per loca diuersa que de nostra parte iudicis nos tri iniquiter ipsis contradixerunt. Jubemus ut ab hac die ipsa silua de iam dictis partibus nostris una uena de ipsa fontana habere debeant euindicata atque eligidicata. tam nostris quam et futuris temporibus. ut nullus iudex publicus dc partibus nostris ullo umquam tempore abstrahere nec minuere neque contradicere non debeat. de ipsa silua infra ipsa uena de unaquaque parte, tam in siluis quamque in terris, agris. permisis (?) campis. pratis. pas- cuis. aquis. aquarumue decursibus. adiunctis. adiacenciis. omnia et ex omni bus, sub integritate sicut iam diximus debeat habere ipse Dirodoinus uel sui gamaladionis. quamque et posteritas eorum euindicatum atque elidigatum. et quicquid de ipsa silua faceré uoluerint. ex nostra auctoritate haheant. teneant. atque possideant. et suis posteris ad possidendum relinquant, sicut diximus. quicquid exinde uoluerint ex nostra auctoritate liberam et firmissimam in om nibus habeant potestatem faciendi. Et ut hec auctoritas firmier habeatur. uel per témpora melius conseruetur. manu nostra propria subter earn decreuimus roborare, et de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum Karolomanni gloriosissimi regis.
Mainarius recognoui.
Data in mense maio. an о. II regni nostri.
Actum Brocmagad palacio publico, in dei nomine féliciter. Amen. 9tuí bem golbnen 83иф bet Slbtd tptúm.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/516b3916-e974-4156-8d67-bd0d9bb9fe54/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success