Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 584, S. 630
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 584, S. 630


I. п. а. e. i. t. Ego Godefridus ecclesie b. Petri humilis prepositus. Hillinus decanus. Amulfus archidiaconus. presentium et futurorum fidelium uniuersitati notificamus hoc quod factum est consilio et consensu capituli no- stri. de allodio quodam apud Limenen. quod pater noster dominus Bruno
616
uenerabilis archiepiscopus precaria quadam acquisiuit de domina Mageda fideli laica ad elemosinam fratrum ecclesie b. Petri, quatenus inde in anni- uersario suo quotannis fratres reficerentur. Hoc igitur quia remotum a no bis erat, пе�? in �?о sicut nobis uidebatur ad commoditatem fratrum per nos- metipsos utiüter laborare potuimus. hereditario iure concessimus Woluechino et filio eius Lamberto, hac ratione. ut in domo ad illud allodium pertinente mancrent. et earn ne uasta fieret. caute procurarent. et tarn uineas quam agros eiusdem allodii colorent, et de uineis dimidietatem frugum. et de ar- boribus similiterque honeste diuidi et conseruari possunt. de agris uero quan tum dc uicina terra dari solet. nuntio fratrum cui bec cura commisse fuerit per singulos annos responderent. Illud etiam superaddidimus. ut non duo uel tres, sed unus tantum de heredibus illorum banc semper hereditatem ha- beret. et omnia prenominata sine contradictione peragcret. Si uero per in- curiam illorum uel domus uel uinee uel agri deuastarentur. пе�? studiose per- colerent. a nuntio fratrum in causam inde ducti. si emendare nollent. here ditatem suam legitimo iure perderent. Ut igitur hec rata et inconuulsa sem piterno tempore maneant. hoc inde cyrografum conscribi et impressione si- gilli ecclesie corroboran, et sub anathemate confirman fecimus. quod etiam bis scribi et partem unam in armario retineri. partem uero alteram heredi bus dari precepimus. Huius rei sunt testes fratres ecclesie. Theodericus. Bruno. Euerbero. Gundolfus. Heinricus cantor. Anselmus. Wezelo. Si- bodo. Oer ardus. Herimannus. Ludolfus. Emmercho. Humbertus. Theo- dericus. Cono.
Яив neuetei Slbfefyrift.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 584, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/564f3d1e-4a65-4293-bf76-bdb3e8aae2ac/charter>, accessed 2025-04-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success