Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 400, S. 443
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 400, S. 443


I. n. s. e. i. t. Udo dei gratia Treuirorum archiepiscopus. Quisquis aecclesiarum dei fundator exstiterit bonam gratiam et mercedem sibi perpe- tuam lucratur. Quapropter notum sit omnibus tarn presentibus quam futuris qualiter antecessor noster b. m. Poppo archiepiscopus in loco antiquitus porta martis nuncupate, ubi requiescit corpus b. Symeonis confessoris aecclesiam deo consecrauit. cateruulam quoque ibidem canonicorum domino famulantium collocans sumptibus prediisque proprio labore aut precariis aut uenditionibus adquisitis ditauit. Hoc est theloneum t'onfluentiç et curtís que uoeatur Höin gen in comitatu Sconeuelt sita et Uuineclmra et duo mansi in Nivmago et tres in Beckingen et cotera omnia que quolibet modo aut concambio aut si- nodali iure aut sui uel çcclesiç precio adquisierat aut alius aliquis pro sui elemosina condonauerat. Post cum successor eius predecessor noster pie me- morie Eberhardus archiepiscopus predicti pontificis decretis consentiens et eiusdem çcclesie utilitatibus summa cum beniuolentia in omnibus preuidens easdem traditiones legitima astipulatione et sigilli sui inpressione et probabi- lium personarum testimonio confirmauit. addens tres uillas unam quç uoeatur Nagelbahc alteram que uoeatur Teila tercia que uoeatur Licmena. Quorum nos imitati exempla. consilio et hortatu fidelium nostrorum commoniti predie- tas donationcs banno nostro et sigilli nostri inpressione et probabilibus testi- bus renouare et legitime confirmare decreuimus. ut deinceps sicut hactenus inconuulsum. indissolubile. ratum. et fixum. permaneat; Quod si presulum uel tirannorum quispiam hanc institutionein quod absit infringere presump- serit. omnibus erunnis excruciatus dire mortis exitum consequatur. et in futuro ante tribunal summi iudicis ecclesiastice populationis conuictus et condempnatus aggregetur satauç eternaliter cruciandus. Amen. Huius rei testes sunt publice assignati. Amolfus propositus. Amolfua decanus. Bruno
429
archidiaconus. Corepiscopi. Folcmarus. Roricus. HungerUs. Prepósito*. Ro- ricus. Eberhardus. Reginherus. Diaconi. Theodericus. Hildericus. Uuofo. Comtantinus. Gisilbertus. Prespiteri. Vdalricus cantor. Egeno. Cuono. Thyepaldus. Subdiaconi. Burchardus. Poppo. Efrldus. Laici. Vdalricus comes. Heremannus comes. Ruodolfus. Ardo. Bern. Bathobodo. Henri ette. Heremannus. Luofh. Euerhart. Betto. Hecel. Siemar. Godefridus. Ezzo. Ex familia. Siebodo. Ezelin. Otto. Hartmann. Anselm. Siemar. Costuz. Sanzo. Huninc. Becelin. Ilunolt.
Anno incarnationis domini M. LXXI. Indictione Villi.
Slut bem Original.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 400, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/56d7a49e-86c7-49e6-833f-224201582f85/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success