Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 206, S. 252
In nomine sanctç trinitatis et unicç deitatis. Rotkbertus Treuericq sedis archiepiscopus. Notum sit omnibus huius çcclesiç fidelibus presentibus atque futuris. quod Ada filia Folradi neptis Bothgeri uenerabilis archiepiscopi nos adiens poposcit. ut quandam ecclesiam in uilla Theoderica uocatam. in pago Bizogohensi in comitatu Ardenensi sitam. in duobus mansis seruilibus inter uineam et aliis terris et uinea una. et maneipiis .1Ш. et quiequid ad ean- dem çcclesiam pertlnere uidetur. iure precario illi et duobus filiis suis con- cederemus. Nos igitur cum consulto nostrorum fidelium clericorum similiter et laicorum illius petitioni assensum prebere statuimus. Dedit itaque prefata Ada de sua proprietate legali traditione ad altare s. Petri in recompen- sationem huius çcclesiç in uilla Brich uocata. in pago Bizogohensi et in comitatu Ardenensi mansum indominicatum cum terris indominicatis. ubi possunt seminari .CXL.VIII. maltra annonç. et duobus pratis indomini catis ad XXX. carratas feni. et alios mansos seruiles 1П1. et dimidium. et quiequid ad eundem mansum indominicatum pertinere uidetur in pratis. campis. paseuis. aquis aquarumue decursibus. cultis et incultis. uiis et inuiis.
237
et mancipia utriusque sexus .XXVI. Eo nimirum tcnore. ut ipsa Ada et filii eius Rotgerus uidelicet et Folradus cunctis diebus uitç illorum cum omni securitate datum et acceptum habeant. et sine ullius repetitionis inquietudine teneant atque possideant. Et quisquís banc precariam infringere uoluerit .X. pondera auri persoluere cogatur. et quod repetit euindicare non possit. Post illorum uero discessum ad partem et dominationem domni s. Petri utrumque. datum scilicet et acceptum redeat. et in eius deinceps maneat potestale. Ut autem hec precaria secundum subscriptam conditionem firma et stabil is tran quilla quietudine consistât, manu propria subter cam firmauimus. manibus- que nostrorum fidelium iussimus roboran.
Signum domni Itothberti prestantissimi archiepiscopi.
Actum Treueria. anno dominicç incarnationis .DCCCC.XXXV1. indic- tione .XI. anno uero secundo régnante domno Ottone gloriosísimo rege su per regnum quondam Lotharii.
Berengarius notarius scripsit.
Bui bem Balduiueo.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 206, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/58cd5af6-e3bc-4405-9792-9d4f242af314/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success