Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 314, S. 354
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 314, S. 354


Johannes episcopus seruus seruorum dei dilecto in domino filio. Mein- gaudo. s. treucrensis ecclesiae archiepiscopo. salutem et apostolicam benedic- tionem. Officium sacerdotis assumere. si intcriori uigilantia perpendamus. plus est oneris quam honoris. Quippe qui propria curare non sufficit. nisi et salubriter gesserit aliena. Nam adhoc pastoralis regiminis curam adgre- ditur. ut aliorum in se sollicitudinem pia prouisione suscipiat. et in eorum sese custodia, uigilanter disponat. ut lupus insidians. possibilitatem in eo in- rumpendi non habeat. nec lesionem ouibus inferat. Sic qui animarum cu ram suscepimus. assiduam debemus sollicitudinem exercere. ut callido. anti- quoque humani generis inimico. aditum praecludamus. et totis contra eius uoracitatcm uiribus obsistaœus. ne nostra forte desidia, rábida quod absit quemquam fauce dcgluciat. ct eius ad nostram non inmérito applicet penam perditio. qui commisses sollicita custodire cautela neglegimus. Exhibeamus ergo quod dicimus. et quibus diuini dispensatione consilii praeesse nos con- tigit. prodesse quantum possumus festinemus. ut dum creditor rationes nobis- cum positurus aduencrit. lucrum nos fecisse repperiat. et sua nos sicut pro- misit remunera tione lçtificet. Igitur quia postulasti a nobis, quatinus pal Iii usum tue confraternitati concederemus. quod ne temeré de nostra processive uideamur uoluntatc. secundum antiquorum eiusdem s. Treuerensis ecclesie tuorum praedecessorum qui eodem usi sunt auctoritatem. dignum duximus tuç meritç qualitati non esse abnegandum. Hoc te nihilhominus ammonen- tes. ut sicut a nobis huius decoris usum ad sacerdotalis officii honorem ac- cepisse te gaudes. ita etiam morum atque actuum probitate susceptum in Christo sacerdotium adornare contendas. Sic etenim alterno eris decore conspicuus. si cum habitu corporis, mentis quoque bona concordant, vt. si foris compositus. intus autem directus, domino cum propheta uere dicere pos- sis. Prouidebo domino in conspectu meo semper, ut sit addextris mihi ne umquam commouear. Nos etiam predecessorum pia facta nostrorum indignum ducentes aliquatenus demutare quin pocius per omnia firmare uolentes ct ro borare, almitati tuç eiusdem indumenti decorem in celebrandis missarum sol
339
lempniis ad sacerdotalis officii concedimus honorem. Scilicet in omnibus prin- cipalibus festis. et in sollempnitatibus sanctorum quorum corpora in tuis çc- clesiis requiescunt. Sollicite uigilantcrque et si ammonitore non egeas tuam commonentes dilectionem. ut in officio tibi crédito, ita te dignum exhibeas. ut cum fructu bonorum operum. ad gaudia çterna peruenias. Amen.
Scriptum per manus Petri notarii sanctae romanae aecclesiae. in mense octobris. Indictione séptima.
Bene ualete. - ■.
Slu9 bem Dtigjnaf.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 314, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/79c7ca0c-33d9-4f73-a849-f8ba8aae35cd/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success