Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 368, S. 410
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 368, S. 410


I. n. s. e. i t. Ego Eberhardus peccator. sanctissimorum treuerice metro- polis archi presulum successione indignus. notum esse cupio omnibus nostris. immo omnibus Christi fidelibus. tam futuris. quam presentibus. traditionem quam cum consensu, atque fauore. immo consilio. ecclesie nostre meliorum s. Simeoni sollempniter. legali et auctorali iure gentium feci; Quando nobis et Walramno comiti de arlo, coniugique eius domne Adelheide. de precaria quam fecimus conuenit. bonum quod s. Symeon in egela primo ab urbe treuerica miliario habuit. supra dicto comiti et uxori eius ea conuentione quam karta do ea- dem precaria et pactione facta edocet concessimus. ea ratione ut predicto domni confessori bonum et maius et utilius redderemus. Memores igitur раc-
395
tionis nostre tradimus tibi sanctissime confessor et patrone noster Symeon ea bona que nobis in liemana prouenerunt ex traditione comitis Walrammi. et uxoris eius. ea utilitate et potestate qua ad nostram manum tenuimus. scili- cet cum utriusque sexus mancipiis. areis. edificiis. agris. cultis. et incultis. pratis. pascuis. siluis. cum lapsu qui est in mosella. hac addita et confirmata conuentione ut post obitum Walrammi et uxoris eius Adelheide, necnon filio- rum eorum Walrammi et Folconis. cum bona nostra que in precaria acce- perunt ad ecclesie nostre potestatem et utilitatem sicut constitutum est redi- bunt. predium tuum in egela absque omni contradictione in tuos atque con- gregationis tue usus liberrime atque integerrime recipias. et utraque bona in egela et in liemena libere et quiete. et securissime perpetualiter habeas. Et ut hec traditionis nostre carta sit auctoralior. sigilli nostri impressione eam roborauimus. Quisquis temptauerit infringere anathema sit. Data tre- ueris. anno dominice incarnationis. M.L.II. Indictione .V. regnante H. rege. III. imperatore .II. Rambertus propositus in domo s. Petri. Gerammus pre- positus. Rüricus prepositus. Godescalcus presbyter. Luzzo presbyter. Luzzo presbyter. Regenherus subdiaconus. Laici. Vdelbertus de Stalle. Bern. de uirniburc. Anshelm de dudelendorf. Arnolt de salmana. Dietfrith aduo- catus. Anshelm de cunza. Hartmannus. Sigebodo. Sigemar. Ezzelin.
Aus dem Original.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 368, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/8b9ca2d4-c114-48ad-ad64-092cfcb62cc5/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success