Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 472, S. 518
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 472, S. 518


I. n. 8. e. i. t. Henricus diuina fauentc dementia quartus Romanorum ¡mperator augustus. Quoniam transeúnte ct succedente tempore quçcunque fiunt. aut facta sunt, ipsa antiquitatc a memoria hominum recedunt. scripto annotare. et non solum presentium. sed etiam ad noticiam futurorum trans mitiere curavimus? qualiter ciues bobavdiç, capellam s. Mariç super ibidem positam concambio amplius quam in decuplum multiplicato a basilica et ma
504
tre ipsius loci quo ante pertinebat absoluerunt. et prediïs suis iuxta faculta- tes suas ditauerunt. Hoc enim pia deuotione decreuerunt. ut cundem locum seruicio dei manciparent. et alicui religioso abbati sub regulari disciplina ad honorem dei ordinandum contraderent. Comraunicato itaque tam pauperum quam diuitum consilio. omnes una uoce. concordi uoluntate. dominum conra- dum de Walthecco treuerim miserunt. et per manum eius b. euchario prop ter innumerabilia sanctorum patrocinia quorum memoria ibi Celebris habetur, in perpetuum possidcndum et regulariter ordinandum legitima donatione de- legauerunt. Rogabant aittem me omnes. ut concambium et donationem quam pro remedio animarum suarum deo. et b. euchario fecerant. clementi assensu confirmarem. et eundem locum cum prediis nunc possessis. et deinceps pos- sidendis manu mea propter speranda eorundem sanctorum sufragia regio sci licet et imperiali iure libertad uendicarem. ita ut absque contradictione cuius- quam personç. solus abbas s. eucharii habeat locum ilium ordinäre et dispo- nere. Cumque id omnes multiplicatis precibus tam fideliter expeterent? cu- piens eorum communicare beneficiis. et mercedis fieri particeps. eundem lo cum, manu mea libertati uendicaui. et b. euchario in perpetuum possidendum sigilli mei impressione reconsignaui. stabiliui. et corroboraui. astipulantibus. et amittentibus multis qui subnotati sunt testibus. Gerlach comes, et frater eius emicho. Odelrick de huminga. Hugo comes de dagesburc. Folanar. ArnoU. Gönrath. Germar. Annecho. Hetzo. Gotebreth. et frater eius Go- tefrith. omnes quoque diuites. et pauperes in loco.'
Signum Henrici quarti romanorum imperatoris inuictissimi.
Philippus cancellarius recognoui. uice Adelberti moguntini archicpiscopi.
Янв bem Driginai.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 472, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/91a1088c-d261-4abe-ba6d-036f4e2ea5c7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success