Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 603, S. 647
I. n. s. e. i. t. Ego Hillinus dei gratia Treuirorum archicpiscopus di- lectis in domino fratribus sub regula b. Augustini in ecclesia apud Marcetum deo seruientibus presentibus et futuris in perpetuum. Officii nostri ratio po stulat. ut omnibus nobis in deo creditis. quantum in nobis est. pia sollicitu- dine prouidcamus et circa grcgis dominici curam studiosi pastoris uices aga- mus. sicquc subditorum nostrorum teniporalia bona que humanis usibus ex- pediunt. pro nostra ualitudine tueri studeamus et defenderé, ut tanto expedi- tiores in spiritualibus et permanentibus bonis deo possint uacare. Quaprop- ter uenerabiles fratres nostros. qui consilio et auxilio dilectissimi filii nostri Richardi abbatis Sprenkirsbacensis per b. m. predecessorem nostrum Albero- nem archicpiscopum apud Marcetum locati sunt, diligentia et sollicitudine qua debemus tueri et muñiré satagemus. quatenus nos quoque assiduis apud do minum eorum muniamur orationibus. Siquidem hoc inde a nobis ex consi lio religiosorum slatutum est. ut ad ccclcsiam Sprenkirsbacensem. que regu- lam b. Augustini profitetur ordinis sui semper respectum habentes in nullo ab ordinc prefato discrepent, cetera omnia uidelicet ecclesia ipsa et pertinen- tia ad cam bona sub tutela sint nostra ct omnium successorum nostrorum. ca nónica clectione substituendorum. Notificamus igitur omnium fideliiun uni- uersitati. quod ministerialis b. Petri & noster Rûdulftts in primordio allodium suum dcdit. cuius quidcm partem a ucncrabili predecessore nostro Alberone cambiuit. super quod claustrum et cetere officine constructe sunt, et insuper idem Rudulfus ccclcsiam cum inuestitura de Raildingin et in Marceto pisca- riam et niolciidinum. ct item in Marceto. Harledengen. Bueze. Fremerstorf. C.XX. iurnales. et allodium apud Hustat pro remissione peccatorum suorum. et pro anima uxoris sue Uespe. que ibidem tumulata quiescit. prefate eccle
633
sie contulit. Preterea sepedictus predecessor noster pastoralem curam de Már cete cum tercia parte deeime et cum omnibus appendieiis suis et ecclesiam de Vülari cum omni integritate usibus eorum deputauit. Et nos insuper duas partes deeime de Marcelo eis superaddimus. hoc pacto, ut duas libras treuirensis monete nobis et successoribus nostris. per singulos annos inde persoluant. Ad hec domina Adeleidis apud Flastorf capellam cum ambitu euo. insuper et timidium mansum eidem ecclesie contulit. Ibidem quoque frater Wezelo. qui diuino instinetu ualdc diligens in hac causa cooperator fuit, predium in Colman in usus ecclesie pretio comparauit. Non solum au- tem predicta que possident. uerum etiam que deineeps possessuri erunt uti prelibauimus sub tutela et defensione sint nostra et qui canonice fuerint electi successorum nostrorum super hoc nullo aduocato uel ulli gencraliter eccle- siastice uel seculari persone liceat aut in prefata ecclesia aut in prenotatis possessionibus ius aliquod aut diuinum aut humanum sibi uendicare. predic- tis etiam hec addimus et firmissime confirmamus. ut quando necesse fuerit abbatem eligendi. liberam habeant in ecclesia sua libertatem. quod si inuen- tus ibi non fuerit. liceat eis ad ecclesiam ubi primitias ordinis assumpserunt recurrere. et idoneam inde sine contradictione personam eligere. Ut igitur hec rata et inconuulsa sempiterno tempore permaneant. presentís scripti pa gina et sigilli nostri impressione et sub confirmatione banni episcopalis. ne quis de cetero hec infringere uel temerare présumât, in presentía Treuerensis ecclesie roboramus. Acta sunt hec Treueris anno dominice [incarnationis .M.C.L.1II. anno ordinationis nostre primo. Testes. Godefridus prepositus maioris ecclesie. Arnolfus archidiaconus. Alexander archidiac. Bruno archi- diac. Abbas s. Maximini Sigerus. abbas s. Marie Ludovicus. Godefridus abbas de Claustro, abbas Richardvs Sprenkirbacensis. Ministeriales s. Petri. Engilbertus. Rudtdfus. filius eius Fridericus. iterum Fridericus. Ysenbar- dus. Wilhelmus. Heremannus. IAdewicus.
Яив bem S^artulai bet SJbtei SBabgoffcn.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 603, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/93a066d3-3427-4889-b36a-1d3a52a44384/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success