Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 262, S. 302
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 262, S. 302



Iohanues episcopus seruus seruorum dei. uenerabili abbati amabili no bis in Christo filio Thietfrido apostolicam benedictionem et salutem. Con- gruit apostólico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere. et poscentum animis alacri deuotione impertiré assensum. Ex hoc
287
enim lucri potissimum a conditore omnium deo procul dubio promeremur. dum uenerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint statum redacta. Igitur quia rcligiositas tua petit ut monasterio tuo quod in suburbio Treuiro- rum in bonore beatissimi confessons Christi Maximini constructum esse dinos- citur. ob conseruandam tibi atque fratribus uel successoribus tuis monasticç tranquillitatis normam s. apostolice nostre. cui auctore deo presidemus eccle siç priuilegium concedamus. piç tuç petitioni beniuola intentione assensum accomodare curauimus. decernentes apostolice auctoritatis precepto, ut con- gregatio deo sanctoque Maximino religiose deseruiens. sicuti a karissimo filio nostro Ottone. ceterisque regribus uel imperatoribus Francorum concessum est. liberam deinceps habeant potestatem creandi inter se. quem secundum deum sibi abbatem elegerint. nec aliqua cuiuslibet dignitatis persona infra monasterium nisi a te alioue abbate successorè tuo uocatus. quicquam pro suo libitu ordinäre uel temeré exercerc présumât. Preterea apostólica nostra auc- toritate omnimodis interdicimus. ne cui unquam ecclesiç uel sedi concambio uel alio aliquo negotio subdatur. sed tali immunitate et libértate sicut Pru- miense monasterium inoffense et perpetualiter perfruatur. Ipse autem locus monasterii perhenniter sub mundiburdio regum uel imperatorum. filiorum sci licet s. Romany ecclesie precepto apostólico iubemus ut permaneat. nulli un quam persone beneficiarius aut inuadendus pateat. sed ad usus et tranquilli- tatem monachorum ibi sub regula s. Benedicti deo militantium absque ulliua contradictione liber permaneat. Ad cuniulum quoque uel augmentum mo nasticç tranquillitatis adiicimus. ne qua cuiuslibet dignitatis persona quicquam uel minimum alienare uel imminuerc de rebus ecclesiç présumât tarn ex his. que modo monasterio tuo collata sunt, quam ex his. que ceteri fidèles in dies collaturi sunt. Si quis autem quod absit nefario ausu presumpserit hec que a nobis ad laudem dei omnipotentis pro stabilitate iamdicti uenerabilis coenobii statuta sunt, infringere aut in quoquam uiolare studuerit ex aucto- ritate dei omnipotentis et per interuentum b. Petri apostolorum principie, cuius uice fungimur et nostrç humilitatis apostolice constitutionem et assen sum omnium conprouincialium siue sufiraganeorum episcoporum anathematis uinculo inextricabiliter innodamus.
'Scriptum per manus Stephani scriniarii s. Romany ecclesiç. lectum in synodo Romy habita, assedentibus diuis imperatoribus Ottone magno filioque eius equiuoco. anno imperii maioris VI. minoris 1. Consedentibus uiris ue- nerabilibus Petro Rauennatie ecclesiç archiepiscopo. et Rudolfo Aquilegiensi patriarcha. necnon episcopis italicis. Uuidone silue candide ecclesie episcopo. et Romany ecclesiç bibliotecario. Marino Beneuenlano. Gregorio Mediola- nense. Htibaldo Parmense. Leone Cremonense. Antonio Brixiense. Ultra- montanis autem. Theoderico Méteme. Lantuuardo Mindonense. Otkaro Spi reme, et aliis compluribus in ecclesia b. Petri apostolorum principie. Bene ualete. Data .IV. Non. Ianuarii. per manum Sicconi episcopi. anno domi- nicç incarnationis .D.CCCC.LX.VI1. indictione .XI.
ÎIui bem SRarim. SRemufcript in Sellin.
288
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 262, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/93d16920-afda-467e-9b7c-9fe96b38d5ad/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success