Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 204, S. 251
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 204, S. 251


In nomine dei eterni et saluatoi'is nostri Ihesu Christi. Ruthgerus sánete Treuericç sedis archiepiscopus. omnibus notum esse uolumus. quod quidam uir uoeabulo Albricus ad nos ueniens poposcit. ut quasdam res de potestate s. Petri in pago Heilizacemi iacentes de rebus sue proprietatis per commu- tationem acquirere posset. Nos ergo missos nostros Uualtercherum uasallum nostrum et cum illo Qualterum. Rodingum et AUminum fámulos nostros il- luc direximus. qui perspectis et inquisitis omnibus renuntiauerunt nobis ni- chil aliud ibi esse nisi mansum indominicatum et alios mansos .IX. absolu tos absque ullo homine. de pratis autem ad carratas quinqué. Consideran tes itaque et intelligentes res longe positas ecclesiç nostrç minus utiles se cundum statuta Agittensis concilii per consensum nostrorum ndelium clerico- rum atque laicorum supradicti uiri petitioni assensum prebere decreuimus. Dedit itaque Albricus supradictus de rebus sue proprietatis legitima traditione absque cuiuslibet contradictione ad altare s. Petri in domo cum omni inte- gritate. quiequid uisus fuit habere in comitatu Bedensi et uilla uocabulo Beuera. aírales uidelicet cum edificiorum strueturis. pomeria. uineas. terras arabiles. et partem siluç atque molendinum unum. In eorum ergo recom- pensatione dedimus de altari et potestate s. Petri per manum Uualtheri ad uoeati nostri atque tradidimus cum omni integritate. quiequid in supra no minate pago Heilizensi. in comitatu Nortgouua et uilla nomine Genebredde domnus s. Petrus habuisse dinoscitur. in mansis cum capellula una et prato et uniuersis adiacentiis ad eosdem mansos pertinentibus sub ea nimirum con- ditionis ratione. ut unaquaquc pars quod aeeepit teneat. et absque ulla re- petitione quieta securitate et perpetua stabilitate possideat cum stipulatione subnixa.
Signum Rothgeri prestantissimi archiepiscopi.
236
Lambertos notaríus scripsit et subscripsit.
Actum Treueria. anno dominicç incarnationis .DCCCC.XXVIIII. anno uero domni Henrici serenissimi regis .VI. super regnum quondam Lotharii. Indictione .II.
Яив bem Balduineo.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 204, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/b3c10d5e-0701-44fd-9627-8381bdf9e708/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success