Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 319, S. 358
I. n. s. e. i. t. Heinricus dei gratia romanorum imperator augustas. Om nibus episcopis. abbatibus. comitibus. ceterisque fidelibus nostris tarn presen- tibus quam futuris notum esse uolumus. quia vroldus brumiensis abbas noster fidelis. nostra licencia et consensu quoddam monasterium a fundamentis con- struens. et in honore s. saluatoris domni nostri Ihesu Christi, sanetaeque dei genitricis semper uirginis mariae. neenon uictoriosissimç crucis. et s. stephani protomartyris. Inclitique martyris s. nazarii. dedicari faciens. imperiali nos trae tuicioni defendendum commendauit. insuper etiam narrauit nobis prae- dictus uenerabilis abbas. qualiter deo annuente. nostraque gratia consentiente. praefatum monasterium canonicis uoluisset locare, eisque ex proprietatibus. quas ipse iure praecario acquisiuit. absque omni monachorum sibi subdito- rum detrimento praebendam adhibere. quarum nomina hçc sunt, witenbuoch. stadefeit, liudesheim. Cuius petitioni ceterorumque nostrorum fidelium sibi conpraecantium. hoc est. archiepiscopi treuerensis popponis. heriberti colonien- sis. erchanbaldi mogontini. eberhardi babenbergensis. brunonis augustemis. hezelini wircinburgensis. burchardi uuormaciensis. comitumque gerlaci. eber hardi. bebehardi. bruningi. neenon abbatum. bopponis uultensis. vuinrichi treuerensis. liuthardi uuizenburgensis. richardi amarbahensü. assensum prae- bentes. praedicta loca sub nostre tuicionis inmunitatem suseepimus. mer- catumque publicum cum omni iure eiusdem annuale scilicet et ebdoma- dale ad Stipendium fratrum ibidem legitime instituimus. et per hanc im perialem cartam imperamus et praeeipimus. ut nullus de praedictis rebus ad alienandum fratribus iam dictis aliquid sibi usurpet. quatinus illos quiete а�? pacifiée qu» deus dedit uel daturus erit possidentes. pro nostra incolomi- tate regnique nostri stabilitate dei misericordiam iugiter exorare delectet. Et ut hçc iussionis nostrae donationisque auctoritas uerius credatur. et diligentius
343
ab omnibus obseruetur. banc cartam indc iussimus scribi. manusque propriae subscriptione confirmantes, sigillo nostro insigniri.
Signum domni Heinrici romanorum imperatoria.
Guntheriiis cancellarius. uico erchanbaldi archicancellarii recognoui.
Data XVI. Kai. Nov. Indictione .XV. anno dominicç incarnationis M. XVII. Anno uero domni heinrici secundi rcgnantis .XV. imperii autem .III. Actum franconefurt. féliciter Amen.
Я116 bcm Driginaf.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 319, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/b489ad19-d38f-42a0-ac51-01807e129995/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success