Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 222, S. 267
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 222, S. 267


Prüdenti priorum patrum non incongrue prouisionis indagine esse sta- tutum astrictus. ut ea que firma atque stabilia perpetuo decernuntur. testium globo, neenon et scriptorum cálamo cautius affirmentur. citius enim quod mirum non est poterit obliuisci. quiequid litterarie commissum non fuerit scriptioni. un de commodum duximus ut cartulis inserantur. que nostris etiam ш temporibus acta seu gesta probantur. Agnoscant igitur tarn presentes
252
quam futuri fidèles s. dei çcclesiç quendam uirum ingenuum. eigil nomine, limina prvmiensis cenobü suppliciter adiisse. uenerandumque ingramnum loci ipsius abbatem astantesque sibi commissos fratres exorasse ut duas ei liceret hereditatis sue curtes, bodenheim et sconilar dictas, s. saluatori ea uidelicet ratione tradere. quatimis quedam illí curtís, caldinbrvnna uocabulo presta- retur. quo uiueret tempore, et post obitum pristine redderetur çcclesiç. in honorem domni ac saluatoris nostri dedieatç. Cuius rationabilibus annuentes preeibus prestando, quod peeiit et expleuerunt. qui mox uergentes unius anni curriculo. dei cogente omnipotentis imperio migrauit a seculo. et sua prvmiensi collegio est restituta possessio, uillulis duabus adiunetis. quarum superius iam facta est mentio. quarum unam uulgo bodenheim appellatam idem uenerabilis abbas pro remedio animç suç nono monasterio quod situm est super amefa fluuium. eo cum consilio fratrum est largitus tenore. ut cum integritatis sumptus et famulatus officio inibi deo seruientium clericorum deputaretur. census uero saltim medietas ad luminaria seruitutis ss. martirum illue requiescentium crisanti et darie perpetuo haberetur. Si quis uero quod fieri minime credimus. aut ipse abbas aut fratres eius aut quçlibet opposita persona contra hanc donationem et traditionem uenire. et earn conatus fue- rit destruerc. a deo quem ausus est temeré lacescere. sciat se iudicandum. et mérita ulcione sine fine dampnandum. Et ut hçc presens donatio omni tempore inconuulsa permaneat et de reliquo maiorem firmitatis uigorem ob- tineat. atque a nullo auelli queat. signo proprio ceterorumque fidelium nostro- rum subter roborare dignum duximus. Signum domni gratia dei abbatis.
S. Everhardi mon. Stephani. m. Hildrici. m. Euehardi. m. Stephani. m. Richarii. m. Ripodonis. m. Faraberti. m.
S. Liutuini mon. Gerhardi. m. Fridelonis. m. Sigifridi. m. Wilhelmi. m. Folcuuini. m. Radolfi. m. Alboldi. m.
S. Hartberni aduocati.
Bemhardi aduoc.
Geroldi aduoc.
Folberti aduoc. S. Fridelonis.
Иив bem gotbnen 53иф bet Slbtei.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 222, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/b5b971a4-00d0-4d7b-9f85-7439fc66c7e7/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success