Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 52, S. 75
Preceptum quod domnus Ludouuicus imperator fecit Fol- couuino de rebus suis in EGrisco.
In nomine domni dei et saluatoris nostri ihesu christi. hludouuicus diuina ordinante prouidencia imperator augustus. omnibus fidelibus s. dei ecclesie et nostris prçsentibus scilicet et futuris sou missis nostris discurrentibus. notum sit uobis quia quidam homo nomine fulquinus de pago engrisgoe et de uilla meine- buro nostram adiit clemenciam innotuit mansuetudini nostrae. qualiter dum in dei et nostra utilitate contra sclauos pergere deberet res suas proprias quas habebat teuthardum quondam cartolarium nostrum tradidit. ea uidelicet condi cione, ut si domno auxiliante de illo itinere reuerteretur. easdem res suas Uli redderet. et si uitam presentem in illo exercitu amitteret pro eius anima
60
iam dictas res daret. sed dum ipse de eadem expeditione fuisset reuersus dc- functum inuenit eundem theuthardum etiam omnes res illas quas idem Jtd- quinus modo superius comprchenso iJli delcgauerat in iuris nostrí uestituram habere acceptant. Menique obnixit deprecans in nostra aelemosina hoc in- quirere iuheremus. utrum. ueritas ita esset an non. nos uero eius peticioni propter diuinum amorem renuere noluimus. sed libuit nobis pocius haguno- nem uasallum nostrum haue rem inuestigare prçcipere. qui nobis renuncians per omnia ita ucrum esse sicut dicebat. Ob hoc placuit nobis, ut idem fulc- quinus prefatus res in nostra aelemosina iterum sibi obtineret. et propter hoc quod in iure dictionis nostrç uestitura accepta fuerat nostrum preceptum illi conscribere. per quod precipimus atque iubemus. ut ab hinc in futurum pro hac causa a nullius uestrum aliqiia paciatur calumnia uel fatigacione. uel aliquod inpedimentum. sed potius sicut prius potestatem de eisdem rebus habuit. ita ab hodierna die et tempore per banc nostrç auctoritatis confirma- cionem prescriptas res teneat atque possideat. uel quicquid exinde faceré uo- lueiït liberam in omnibus habeat faciendi potestatem. Et ut hçc auctoiïtas firmior habeatur et per futura témpora melius conseruetur. de anulo nostro subter sigillari iussimus.
Faramundus ad uicem fridugisi abbatis recognoui.
Data. XVII. Kalendas augusti. anno christo propicio, imperii nostri VIII. indictionc. XIIII. actum aquisgrani palacio regio, in dei nomine féli citer, «amen.
VLuS bem golbnin ЗЗиф btr Slbtei ?ßtüm.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 52, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/be1c2923-6ebc-4f32-9b32-6ed452c4e4ba/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success