Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 242, S. 286
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 242, S. 286


In nomine summe sempiterneque trinitatis. Quoniam ineffabilis clementia domni saluatoris nostri per elemosinam mundari peccata promittit. in euangelio inquiens. date elemosinam et omnia munda sunt uobis. idcirco ego Thiedo ut huius fidelis et salutifero promissionis participium adipisci merear. trado s. Maximino ob salutem anime mee et patris mei Humberti. seu etiam pro adquisitione mee prebende quoddam hereditates mee predium Dalahem nominatum. quod est in Rezcensi pago in comitatu Uualderuinga. cui Egilolfus comes preesse uidetur. Dedi ergo et perpetualiter datum esse uolo locum ipsum Dalahem cum ecclesia et quicquid ad predictum predium pertinet tam in mancipiis infra et extra manentibus. quam in edificiis. terris cultis et incultis. pratis. pascuis. siluis. aquis aquarumue decursibus. mobilibus et immobilibus. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. quesitis et adquirendis. quatenus absque ullius contradictione monachi in loco ubi ipse s. Maximinus requiescit deo illique famulantes. deinceps illum iure hereditario teneant atque ad suam utilitatem possideant. familia quoque ipsa in seruitio et censu quo a parentibus meis uel a me habita est in eodem permaneat. Quod si aliquis propinquorum meorun uel alius omnino hanc donationis mee elemosinam destruere temptauerit. omnium fidelium pietas ei resistat. et nisi cessauerit in die tremendi examinis ut elemosine destructor coram deo rationem exsoluat. Acta est autem hec traditio publice Treueri in basilica s. Maximini confessoris Christi atque pontificis. astante uenerabili abbate ipsius coenobii Uuikero et omnibus monachis simulque Hildrado domus aduocato. per fideiussores quos uulgariter saleburgiones uocamus. Wolmarum. Adalbertum. Liuthardum. coram testibus subnotatis. Uolmaro. Harduuino. Warnero. Theodone. Turinberto. anno dominice incarnationis D.CCCC.LX.II. indictione .V. regno serenissimi regis Ottonis .XXVI.
Aus dem Mariminer Manuscript in Berlin.
271
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 210, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/cc642a82-252d-43cd-8c77-28e058a297bf/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success