Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 339, S. 382
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 339, S. 382

I. n. s. e. i. t. Heinricus diuina fauente dementia rex. Si loca diuino cultui mancipaba aliquibus rebus sublimare studuerimus. hoc quoque ad pre sentís uite statum. et ad çternam requiem promerendam nobis profuturum esse minime ambigimus. Unde dei nostrique fidelium presentium scilicet ac futurorum uniuersitati notum esse uolumus. qualiter nos ob interuentum di- lectissimç matris nostrç Gislç uidelicet imperatricis augustç. fideli nostro Pop- poni archiepiscopo. sancteque cui ipse deo donante presidet. treuerensi eccle- siae comitatum Mariuelis nominatum. in pago einrichha situm. cum omni sua integritate et omnibus pertinentes, cum quibus felicis rnemoriç genitor noster Chuonradus romanorum scilicet imperator augustus. sibi suisque suc- cessoribus donauerat. nos donamus. et hac nostri pi ecepti auctoritate hoc con- firmamus. eo quoque tenore ut predictus archiepiscopus suique successores iam suprascriptum comitatum habeant. teneant. commutent, uel quicquid sibi ad usum tarnen prenominate aecclesiç placuerit inde faciant. Et ut haec nos trç confirmationis auctoritas. stabilius diligentiusque ab omnibus profutura annorum curricula obseruetur. hoc preceptum inde conscriptuin manu propria confirmantes et corroborantes, sigilli nostri impressione inferius insigniri ius- simus. —
Signum domni Heinrici tertii regis inuictissimi.
Theodericus cancellarius uice Pardonis archicapellani recognouit.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 339, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/d1ef5c9d-b304-4794-a465-fcdcd0133b32/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success