useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 454
Signature: 454

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
485. $faísgraf ©tfrib fttftet normal« bic Síbtei £ааф, �?. 1112.
Source Regest: 
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 454, S. 502
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 454, S. 502

    Graphics: 
    x

    I. п. s. е. i. t. ego Sifridus gratia dei coinés palatinus notum esse uolo fidelibus. qualiter et á quibus çcclesia quç uocatur lacus constructa sit. et li- bertati tradita* Predecessor et dominus meus Heinricus comes palatinus ex hortante uxore sua Athelheidç uidelicet matre mea pcedictam çcclesiam edifi care cupiens. fundamcntum eius tantunmiodo posuit. et jam morte imminente sicut bonorum suorum. ita huius quoque laboris çcclesiç scilicet perficiendç heredem me instituit- Quod primum quidcm utpote juuenis negglexi. post- modum uero penitentia ductus, quod negglexeram deuotissime corrigere stu- dur Itaque castellum çcclesiç uicinum quieti fratrum prospiciens destruxi. et bona ad ipsum prius pertinentia fratribus ibi deo. et b. Магщ famulanli- bus tradidi. ipsum que locum cum omnibus appenditiis suis haffligeniensis ce- nobii abbati et successoribus suis perpetuo regendum tradidi. ea uidelicet con- sideratione. ut quia uterquc locus in allodio meo situs erat, unius eiusdemque abbatis gubernarctur prouidentia. Cum uero presens abbas uel successores sui uocante domino de seculo transiermt. aliqui fratrum qui apud lacum ad hoc idonei erunt. ad communis abbatis electionem hajfligenium occurantl nisi forte aliquis uel scandali uel perturbationis imminentie metus obstiterit. propter quem aduentum ipsorum conuentus haffligeniensis expectare non possit1 Quod si hçc uel alia quelibet rationabilis causa impedierit. propter quam ad commu- nem electionem non occurrerint. quemcunque hqffligenienses fratres boni testi- raonii zelo dei secundum canonicam et priuilegii sui institutionem elegerint. hune et ipsi debita conueneratione tamquam patrem-spiritualem suscipiant. et ipse utrique loco sicut et predecessor suus gubernando presideat1 Si autem aliquando in ouile Christi peccatis exigentibus. aliquis non dico abbas sed tyrannus quod absit symoniacç. uel per secularem potentiam uiolenter subin- troierit! illum nullatenus suscipiant. illi subiectionem nullam exhibeant* Quin immo. quotquot ex fratribus de conuentu haffligeniensi inuasoris illius pesti- feram communionem declinantes ad eos qonfugerint. cum gaudio suscipiant! et pro facúltate loci tamquam propria uiscera foueant. donee propitiatio di- uina gregem suum respiciat. et idoneum pastorem ei prouideatl aduocatum uero non alium quam me ipsum quamdiu uixero çcclesiç constituo* Me au tem defuncto. cuicunque filiorum meorum uel in posterum cuicunque here- dum meorum bona mea lacum circumiacentia obucnerint. hunc aduocatum sibi fratres assumant! si tamen decretum á me constitutum et hic subscrip- tum obseruaturum se esse promiserit. si bona çcclesiç uiriliter tueri. et fami- liam eius clementer et humanç tractare uoluerit- Nouerit itaque omnimodo sibi obseruandum. ne aduocatiam uel coniugi suç in dotem uel alicui in be- neficium dare présumât! ne alium pro se substituât, ne aliquando in bonis çcclesiç hospitando. çcclesiam uel familiam eius grauet! ne seruitia ab ea. ne iniustas exactiones quas precarias uocant aliquando exigat- De placitis au tem ad aduocatum iure pertinentibus. ubi abbas duos nummos acceperit. ter- tius eius erit! in quo tamen suscipiendo uel in alio quolibet negocio cum fa milia çcclesiç peragendo. nullus alius minister aduocati. ñeque uicarius. ñeque

    488

    subaduocatus preerit. nisi ille solummodo. qui uillicus abbata's fuerit1 Ad pla- citum autem nunquam ueniet. nunquam considebit! nisi á fratribus si res ita poposcerit inuitatus fuerit' Cum uero inuitatus uenerit. subscriptum tantum seruitium á fratribus habebit! duo maldrç ad рапеш uespere. unum mane! ad pabulum çquorum. X. maldrc bieme. V. estate I duos porcos .V. solido- rum uespere. unum .XXX. denariorum mane, hamam uini uespere. dimidiam mane- Ita autem agat. et tam pium. tain modestum. tamque benignum. fra tribus et familiç se exbibeat. ut et honore nominis sui dignus existât, et pro officio fideliter amministrato. eternam á Christo remuneration em b. Maria interueniente suscipiat- Quod si timoris dei oblitus quos fouere debuerat uio- lenter oppressent, et animonitus infra. VI. ebdomadas non satisfeceiït. tan dem apostólico anathemate percussus. aduoeatiam amittat. et de propinquis eius idoneum sibi fratrcs eligant. qui sub predicta conditione earn ammini- straturus suscipiat- Preterea desidero et quantum de mortuo uiuens possum firmiter stattfo! ut ubicunque in prouincia uita excessero. nusquam nisi in eadem çcclesia sepeliar- Idem de uxore mea et filiis nostris. et de aduocatis omnibus et aduocatorum proximis fieri maxime uolo et constituo- Ne autem quisquam here- dum uel successorum meorum aliquam injuriam domino deo. et b. Mario, quan- doque inferre intendat. de bonis a domino meo Heinriw palatino comité et a me quoque sibi collatis. ea nominatim supponi mihi placuit. Ipse quidem tradidit. et episcoporum atque electorum sacerdotum banno confirman fecit. Croth cum çcclesia. Bella. Rei/de. Alheñe. Willeberch Ego uero dona- tionem eius confirmando renouaui et insuper quatuor milites de croth. Hölter hof et meylem de brabant addidi. atque banno similiter et probatis testibus confirmaui- �?е�? inquam b. Marie, tradidimus. cum omnibus appenditiis suis, id est cum utriusque sexus mancipiis. edificiis. areis. exitibus et reditibus. agris. quesitis et inquirendis. pratis. pascuis. uiis et inuiis. aquis. aquarum- que decursibus. molis. molendinis. piscationibus. uineis. uinetis. siluis! ac cum omni utilitate quç ullo modo inde prouenirc poterit- Vt autem hec nostra traditio firma et inuiolabilis in perpetuum permanent! haue eartam inde con- scriptam. nostri sigilli impressione insigniri fecimus- Postremo ut nullum scrupulum dimittam. determinandum est. quid ei in uenationc concessimus- Tam abbas quam aduocatus sibi uenari poterunt- Hujus rei testes sunt. Her man comes de uerneburg. et Batro de eodem castello. Matfridus comes et frater eius Ricquinus. Burgardus de oreburch. Folcoldm de brûle, et filius eius Wörnerns. Embrico. Beinoldus. Вето de thure. Emmicho de pttl- tersthorf.

    Slué bem Original.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.